CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBeda

Beda · Medieval

Vita metrica S. Cuthberti — Caput XXII. Prophetia ejusdem de vita Ecgfridi regis, et episcopatu suo.

latín

Cumque pium cuncti gauderent visere vatem,
Ejus et oratu cordis componere fluctus;
(0586B)Ecce alios inter signis sublimibus acta
Regia virgo venit, regis quae sponsa perennis
Virgineos, paradise, tui sub gaudia regni
Mater casta choros generat, vatemque precatur
Dignetur famulam monitis firmare supernis.
Annuit, et, pelagi superato gurgite, puppi,
Progreditur, dictisque illam dum affatur amicis
Femineis subito rogitat sic anxia curis.
Jam claret meriti te prae fulgore nitentis
Praescia venturis intendere lumina saeclis.
Dic ergo, adjuro summi per regna Tonantis,
Ecgfridus imperium quod sit recturus in aevum?
Vera cui dubio pandit sermone prophetes.
Regna vocas longaeva virum, quae quamlibet annis
(0586C)Centenis extenta, brevi claudentur in hora,
Et nihili unius luxus reputabitur anni,
Mors ubi languentes diffunditur atra per artus.
Quae gemit, et lacrymis praesagia tristia deflens,
Quem, rogo, linquet, ait, regni qui sceptra gubernet,
Cum fratre et nato careat? Cui talia vatis:
Cernis ut hoc pelagus late vaga regmina fundat?
Forsan et haec inter Dominus sibi servat, et hujus
Qui regat imperii lectus moderator habenas,
Ecgfridus utque tibi fratris nectatur amore.
Audet adhuc supplex virgo pulsare prophetem:
O variis hominum finduntur pectora curis!
Pars nancto gaudet mortalis culmine pompae.
Pars cupiens gazas luxu populante fugaces
Pauperiem nullo deponit fine perennem.
(0586D)Tu licet oblatum mundi contemnis honorem,
Vilibus et mavis secretus condier antris.
Pontificis summi quamvis potiundus honore,
Quo nil nostra gerit merito sacratius aetas.
Non ego, respondit, dignum me tanta subire
Culmina, jam fateor Domini sed dextera nullis
Effugitur coeli terraeve marisve latebris.
Qui si tanta gradus jubeat me pondera ferre.
Credo brevi laxet, transacto et forte duorum
Curriculo annorum absolvar, rursumque adunatis
Gaudens secretis reddar. Sed tu quoque nostrum
Aelfleda colloquium perpes reticere memento,
Absolvar donec vinclis et carcere carnis.
(0587A)Nec mora, veriloqui complentur in ordine dicta.
Ecclesiae jussis, precibus, lacrymisque coactus,
Vatis et ipse genas luctu perfusus amaro,
Dulcibus extrahitur latebris, populisque regendis
Praeficitur, modio lateat ne tecta lucerna,
Sed jubar alticomum Domini diffundat in aedem;
Ecclesiam gemino qui rexit episcopus anno,
Et priscis properavit ovans se reddere lustris.
Utque satis fieret vatis per singula dictis,
Sol magnum explevit solitis sub mensibus annum,
Pictorum infesto dum concidit Ecgfridus ense,
Et nothus in regni frater successit honorem,
Scottorum qui cum versatus in incola terris
Coelestem in tanto spirabat corde sophiam.
Nam patriae fines et dulcia liquerat arva,
(0587B)Sedulus ut Domini mysteria disceret exsul.
Hujus nunc Tyrio venerabile pignus in ostro
Jure datas patrio sceptri jam tractat habenas.
Utque novus Josia fideque animoque magis quam
Annis maturus, nostrum regit inclytus orbem.

Sigue explorando

Por su autor
Beda · 94 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita metrica S. Cuthberti — Caput XXI. Quomodo multis ad se venientibus monita dans salutis, fragiles exposuerit antiqui hostis insidias.Vita metrica S. Cuthberti — Caput XXIII. Quomodo in episcopatu monasticam non deseruit vitam. →

Expediente

Autor
Beda
Título
Vita metrica S. Cuthberti — Caput XXII. Prophetia ejusdem de vita Ecgfridi regis, et episcopatu suo.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-metrica-s-cuthberti-caput-xxii-prophetia-ej--beda-f94b77
Cita recomendada
Beda, «Vita metrica S. Cuthberti — Caput XXII. Prophetia ejusdem de vita Ecgfridi regis, et episcopatu suo.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-metrica-s-cuthberti-caput-xxii-prophetia-ej--beda-f94b77.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.