Fama citat multos vatis pia quaerere dicta,
Et bibulas adhibere sonis coelestibus aures,
Quos varia cordis fessos a clade levaret.
Mitis at ille sacro renovans solamine moestos,
Gaudia summa poli cunctis fluxosque caduci
Commemorat luxus saecli, variasque malignum
(0585D)Tendere decipulas, Domini qua nudus amore
Labatur misere sensus; sed tela fidei
Perrumpant vacuas nullo discrimine fraudes.
Me quoties, inquit, celsa de rupe nefandi
Praecipitem mittunt! quoties ad pectora saxa
Acta rotant! nullo noceor sed hostis ab ictu,
Credite, nec laesit summas offensio plantas,
Nec modicus saltim tetigit praecordia terror.
Nec quasi summa meae stupeatis culmina vitae,
Blanditias quod ego luxu fallente superbas
Calce terens, Domino cupiam secretus adesse.
Arctior est monachi, quae semper subdita jussis
Vita sub imperio servit devota parendi,
(0586A)Excubiasque, famemque, preces, manuumque laborem,
Ad votum gaudent proni frenare regentis.
Me quorum multos vitae per culmina novi,
Perque prophetatis radios praeire sophiae,
Boisilus e quibus est Mailrosi gloria coetus,
Quem totam memini quondam mihi pandere vitam,
Quae me venturi restabat in ordine saecli,
Unius et solum superat sententia verbi,
Quam cuperem nunquam, faciat Deus arbiter orbis.
Haec sacer aiebat senior, quia praescius ipsum
Pontificem altiloquo praedixerat ore futurum.