Ergo sacerdotis summi fastigia nactus,
Mente manu fulget Cuthbertus et ore coruscus,
Commissosque greges precibus monitisque tuetur.
Pauperibus qui dives, inops sibi, blandus amaris,
In turbis monachus; neque enim vel tegmina sueta,
Arida vel eremi mutari fercula curat.
Virtutum titulis auget miracula mentis,
Quae lyrico liceat cursim contingere plectro,
(0587C)Ne potior lassis generet fastidia versus.