CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBeda

Beda · Medieval

Vita metrica S. Cuthberti — Caput XLVII. Qualiter anachoreta Felgeldus ibidem sit a vultus tumore mundatus.

latín

Ergo age, Felgeldus largitor muneris almi
Prima salutiferi ipse capit documenta vigoris.
Cui pridem facies informi tacta tumore,
Squalens, at rigido dum solus in abditur antro,
(0595B)Latior ingenito surgit de fomite flamma,
Atque genas maculis livor respergit adurens.
Qui nova pro veteri dum culmina pangeret aede,
Illud ovans fesso direptum a pariete velum
Partiri docuit fidae spes certa salutis.
Primaque dum lymphis corrigia tinguitur almis,
Pervia cornigero pateat quo semita ferro,
Exsiliens lasciva sacro de gurgite gutta
Lumina respersit sancti, vultumque rubentem.
(0596A)Ille citus dextra lymphas abstergere curans
Miratur pestem stupefactus abisse, foresque
Pandere jam reduci sana sub fronte medelae.
Et ne forte putet mendum me dicere quisquam,
Teste Deo dicam, quia presbyter ista fidelis
Pandebat vatis fidam cui fatus in aurem.
En, inquit, nosti faciem quia presserit olim
Labis acerba meam, sed jam modo gratia Christi
Cuthberti meritis placavit tristia flagra.
Mitte manum, et tangens me dicere vera probato.
Clausus namque oculi non quibat acumine cerni,
Fecerat et priscam morbo fugiente salutem.
Adfore temporibus persensit ab aethere sanctus.
Oratio Bedae beati presbyteri.

Haec tibi, cunctorum largitor Christe bonorum,
(0596B)Dona tui obtulimus summo de munere doni,
Magnaque pro modicis libantes gaudia dictis
Sanctorum attigimus certamina celsa tuorum:
Sperantes illis exoratoribus, ut tu,
Sidereo dignos qui justus in axe coronas,
Indignis mitis laxes vel debita nobis.
Ultima sufficiunt illius in aedibus aulae
Praemia, qua cunctos tua visio, Christe, beabit,
Vita manens castis lumenque salusque per aevum.

Sigue explorando

Por su autor
Beda · 94 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita metrica S. Cuthberti — Caput XLVI. Quantum Oedelwoldus successor vir Dei virtutes suas celare studuerit.Vita metrica S. Cuthberti — Caput XV. Qualiter anachorisim meditatus, apud Lindisfarnenses monachos vixerit. →

Expediente

Autor
Beda
Título
Vita metrica S. Cuthberti — Caput XLVII. Qualiter anachoreta Felgeldus ibidem sit a vultus tumore mundatus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-metrica-s-cuthberti-caput-xlvii-qualiter-an--beda-6d4f83
Cita recomendada
Beda, «Vita metrica S. Cuthberti — Caput XLVII. Qualiter anachoreta Felgeldus ibidem sit a vultus tumore mundatus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-metrica-s-cuthberti-caput-xlvii-qualiter-an--beda-6d4f83.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.