CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBeda

Beda · Medieval

Vita metrica S. Cuthberti — Caput XV. Qualiter anachorisim meditatus, apud Lindisfarnenses monachos vixerit.

latín

(0583D)Talia mirantum fragili ne laude supernae
Coelestisque exsors famae foret, abdita mavult
Secreti lustrare Deo, quo teste valeret
Laudis ab humanae liber munirier aura,
Cumque sui primo jussis antistitis actus
Fratribus exemplo virtutis pandere callem.
Fit monachis socius, quos Lindisfarnea glauci
Insula clara maris refluis circumluit undis,
Inque brevi qua plura nitens per signa coruscus
Erigit innumeros pulsis languoribus aegros,
Hostis et atra crucis rutilo fugat arma tropaeo.
(0584A)Quae facie quamvis absens, sed pectore praesens
Conterit, et foedo Christi domum ab hospite mundat.
Internam quid enim coner describere vitam?
Quam dulcis sermone, gravisve actibus, et quam
Accensam lacrymis acuarit ad aethera mentem,
Cum decus externum puri sit pectoris index!

Sigue explorando

Por su autor
Beda · 94 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Vita metrica S. Cuthberti — Caput XLVII. Qualiter anachoreta Felgeldus ibidem sit a vultus tumore mundatus.Vita metrica S. Cuthberti — Caput XVI. Qualem sibi in insula Farne pulsis daemonibus habitationem fecerit. →

Expediente

Autor
Beda
Título
Vita metrica S. Cuthberti — Caput XV. Qualiter anachorisim meditatus, apud Lindisfarnenses monachos vixerit.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-vita-metrica-s-cuthberti-caput-xv-qualiter-anach--beda-8e26e9
Cita recomendada
Beda, «Vita metrica S. Cuthberti — Caput XV. Qualiter anachorisim meditatus, apud Lindisfarnenses monachos vixerit.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-vita-metrica-s-cuthberti-caput-xv-qualiter-anach--beda-8e26e9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.