Hos nam inter medius sociis non segnior almis,
Oedilwalde, sacras rexisti providus arces
Quem raro proprias aiunt voluisse cuiquam
Pandere virtutes, torvique cruenta chelydri
Tela quibus victor confregerit obvius armis.
Unde manet longum memorabilis illa beatis
Incaute prolapsa semel sententia labris.
Forte sacer fidam monitis coelestibus aurem
Dum rigat, accipit has socio de pectore voces:
Quae, rogo, causa tuo toties quod ab ore fluentem
Perrumpant varientque silentia crebra loquelam,
(0594D)Et mediis statuat metas oblivio dictis?
Cui responsa pius paucis ita reddidit heros:
Hoc te, dulcis amor, fixo memorique perennem
Corde tenere decet, studeat nisi quisque bidentum
Funditus alloquiis avertere sedulus aures,
Non queat aetherias inter dare verba catervas,
Pandere nec laetis coeli concentibus aures.
Dixerat, et trepido perculsus corda timore,
Singultu afficitur, fervens ac pectora pugnis
Casta ferit, tandemque gemens erumpit in istam
Perfusus lacrymis post moesta silentia vocem:
Obsecro te supplex summi per sceptra Tonantis
Haec cunctis ut dicta tegas, moribunda quousque
(0595A)Membra solo reddam, gradiarque in calle parentum.
Sic sua summa sacer conclavibus abdere quamvis
Mallet, ab aetherio panduntur munera teste.
At pia Cuthbertus memorans saepe acta priorum,
Aetheria sub laude sui quoque Christus agonis
Ut fuerit socius, fuerat subnectere paucis.
Sicque duos vario jam munere spiritus idem
Lustravit per dona viros, atque aetheris alti
Tramite diviso regnum provexit ad unum.