Nec sanctum aetherio vacuatur munere tectum,
Quo sacer astra petens corpus exsangue reliquit.
Nunc quoque sed solitam partitur ubique medelam,
Altaque mirentur proles Davidica templi.
(0594B)Tecta sui, gemmis quoniam stellantibus aethram
Equiparent, fulvisque micent redimita figuris.
Plus sed ego vatis humili sub domate mirer
Pelliculam, sanctus fragilem qua texerat anglum,
Ne pluvia aut Boreae penetrabile frigus adurens
Inrueret passim, precibusque ardentia castis
Corda fatigaret; nec me sententia fallit.
Namque opus hoc Salomon fulvo quod fecerat auro,
Chaldea petrarum obtexit, heu! flamma ruinis.
At sacra Cuthberti appendit quae dextera vela,
Munera Felgeldi patulum divisa per orbem
Latius ingeniti fundunt medicamina doni;
Clarescitque chalybs libyco pretiosior auro,
Pellis et Eois praecellit fulgida gemmis.
(0594C)Tertius hic proceris servat nunc castra, beatum
Alta secuturus haeres ad regna Parentem.