«Talia dicenti gallus respondit, ‹Iniquam
«‹Non puto sed dignam pro vice ferre vicem.
«‹Pullus eram quando, Gundulfo percutiente
«‹Tibia fracta fuit, ipse recordor adhuc.
«‹Materiam prior ipse mihi causamque doloris
«‹Intulit, indicio tibia fracta manet.
«‹Ipse prior risit, dum vulnera nostra dolerent,
«‹Nunc ego derisum rideo lege pari.
«‹Sic variat fortuna vices, sic gaudia luctus
1470«‹Occupat, excelsa sic cecidisse solent.
«‹Exoptata diu dulcis medicina dolorum,
«‹Sero licet veniat, grata venire solet.
«‹Nunquam sera venit morbi medicina cruenti,
«‹Quolibet antidoto dummodo curet eum.
«‹Quae venit ex facili, nullo praeeunte labore,
«‹Ultio delicti, dulcior illa venit.
«‹Laetus ab hoste meo victor sine caede triumpho,
«‹Ultus et est animus ore tacente meo.
«‹Bella gerant alii, sint nostra silentia nobis,
1480«‹Voce tubisque tonent, nos tacuisse juvat.
«‹Quo levius nobis cessit victoria belli,
«‹Victoria tanto gloria major erit.
«‹Non opus est armis ubi vox suppressa triumphat;
«‹Qui bene dissimulat et tacet, ille sapit.
«‹Hostibus ergo meis lacrimae pro sanguine stillent,
«‹Vulneris obtineant ira dolorque vicem.
«‹Vulnus enim cordis dolor est, graviusque perurit
«‹Intima quam gladius exteriora secat.
«‹Exterioris enim levis est medicina doloris,
1490«‹Sed vix aut nunquam saucia corda vigent.
«,Serius admittit animus solatia laesus
«‹Quam medicinales saucia membra manus.›
«Vix ea fatus erat gallus, cum morte soluti
«Cesserunt pariter hinc pater inde parens.
«Mox, patre defuncto, patris est Gundulfus ab aede
«Pulsus, et externis tradita tota domus.
«Gundulfusque miser, pauper, mendicus et omni
«Auxilio vacuus cessit ab urbe procul.
«Mansit apud multos tamen hoc memorabile factum,
1500«Hocque patres natis saepe referre solent,
«Ut memores facti sic se moderentur ubique,
«Ne de post facto paenituisse queant.»