«Dilecti fratres dominique mei speciales,
«Si placet, audite me, quia pauca loquar.
«Non quia sim melior vobis vel stemmate maior,
«Utpote de vili cespite natus ego,
«Vel quod plus sapiam, cum sit sapientia prima,
«Teste David magno, scire timere Deum,
«Sed quia sum major natu senioribus istis
2930«Omnibus, annorum tempore teste nihi.
«Me Noe septennem prudens induxit in arcam,
«Cum tegeret montes altior unda fluens.
«Postea fluxerunt quamplurima secula nobis,
«Pluribus ignota secula, valde bona,
«Quorum dum recolo mecum tacitusque recordor
«Quam bona tunc fuerint, quamque referta bonis
«Horum respectu quae sint modo, tristis et amens
«Tempora festinae mortis adesse reor.
«Namque senescentis mundi decus omne recessit
2940«Et sua quaeque suum deseruere statum;
«Sidera, terra, mare, solito privata tenore,
«Legibus antiquis dedidicere regi;
«Et si praeterita praesentibus annumeremus,
«Nulla cohaerebunt corpore membra suo.
«Ordine transposito variantur saecula quaeque,
«Alter et est hodie quam fuit orbis heri.
«Contra naturam rerum natura ministrat,
«Deserit et cursum noxque diesque suum.
«Hinc homines morbi perimunt, animalia pestes,
2950«Hinc quoque languore praemoriuntur aves.
«In promptu causa est quoniam peccavimus omnes,
«Nec superest qui se judicet esse reum.
«Omnes sunt justi, nullus peccavit, iniquum
«Nil ego commisi, tu nihil, ille nihil,
«Non ego gustavi, cuncti dixere ministri;
«Et tamen absorptum constitit esse camum.
«Esto quod apponat aliquis sua crimina flere,
«Et de commissis paenituisse velit;
«Pectore contrito statuat sua facta fateri
2960«Crimina cum lacrimis cumque dolore gravi;
«Cui sua secure poterit secreta fateri
«Omnibus ex nobis? nescio, crede mihi.
«Mille mihi fratres numeres totidemque sorores,
«Mille sed et matres sint mihi totque patres,
«Omnibus ex illis secreti conscius unus,
«Unicus atque meus consiliator erit?
«Dixero si corvo corvus mea crimina dicet
«Cornici, cornix per fora cuncta canet.
«Si me prodidero gallo, gallina, quod absit,
2970«Prodigium pullis me dabit esse suis.
«Mors mihi, si taceo, mors est si dixero quicquam;
«Me duo dura premunt, hinc timor, inde pudor.
«Lingua sacerdotum, quoniam secreta revelat,
«Cogit ut inviti confiteamur eis.
«Nulla lues gravior quam cum secreta revelat
«Factus secreti conscius ipse tui.
«Qui cadit in gladio semel est plangendus, at ille
«Tempore perpetuo quem sua lingua necat.
«Vos igitur qui vel facitis fierique videtis
2980«Plurima quae non sunt enumeranda modo,
«Quid cui dicatis, ne postea poeniteatis,
«Quique per exemplum discite, quaeso, meum.
«Qui sciat atque velit crebro relevare cadentem
«Et magis afflictos exhilarare magis,
«Qui modo quassatum calamum non conterat, immo
«Alliget et sanet sustineatque diu;
«Qui graviter lapsis ignoscens compatiatur
«Seque reformidet talia posse pati;
«Qui semper fragilis quam sit caro praemeditetur,
2990«Et levis ad lapsum conditione gravi,
«Qui graviter laesus non exardescat in iram,
«Nec mox vindictam poscat ab hoste suo,
«Sed pius ac patiens omnem prius ipse remittat
«Criminis offensam quam roget alter eum;
«Qui sibi sufficiens nec opum cupidus nec honorum
«Respuat oblata proprietate carens;
«Quem nec amor mundi vexet nec causa parentum,
«Vel data supplantent munera, dulce malum;
«Qui nec amet vel agat quod quis justo reprehendat,
3000«Cui sit idem secum vivere quod sine se;
«Si fuerit talis tantusque repertus in orbe
«Confessor, fateor, cuncta fatebor ei.
«Exemplum vobis ego sum, cui garrula quondam
«Lingua fuit damno, teste colore meo.
«Dum tacui dilectus eram, sed prodiga lingua
«Reddidit exosum; vae tibi, lingua loquax!
«O quam dives eram multisque beatus amicis,
«Donec surripuit me mea lingua mihi.
«Felix si statua Martis taciturnior essem,
3010«Mansissetque mihi qui fuit ante color.
«Quod semel admisi, longum damnatus in aevum;
«Lugeo perpetuo tempore tristis ego.
«Gratia, fama, decor, mihi sunt sublata loquenti,
«Surripuit totum lingua diserta nimis.
«Lingua loquax nocuit, fateor, quia, si tacuissem
«Cuncta remansissent insita dona prius.
«Inter aves omnes formosior unus habebar,
«Et magis acceptus omnibus unus eram.
«Vox mea, clara prius, misero vix rauca remansit,
3020«Criminis admissi testis et ipsa mei.
«Perpetuata foret mea gloria si tacuissem,
«Sed quia non tacui tota repente ruit.
«Unde mei memores linguam cohibete loquacem,
«Ne jugulet dominum prodiga facta suum.
«Pauca loquar salva dominorum pace meorum,
«Vera tamen, veris si licet esse locum;
«Non est mirandum, quamvis adversa frequenter
«Nobis contingant et mala plura premant,
«Nos sumus in causa, si causam quaerimus, ipsi,
3030«Cur tot in adversis deficiamus ita.
«Nos sata destruimus, nos semina diripientes
«Tollimus et plenos depopulamur agros.
«Ne faciant fructum flores, mox arbore natos
«Unguibus et rostris dilaceramus eos.
«Caedibus assiduis insistimus atque rapinis,
«Ad bona difficiles, luxuriosa cohors.
«Aestimat excussam tuto se deposuisse
«Rusticus annonam, poste tenente seram.
«Sed gallus veniens, tota comitante sequela,
3040«Quantumcunque placet tollit et inde fugit.
«Nec satis est sumpsisse satis, totam nisi massam
«Dispergat pedibus per loca cuncta domus.
«Nisus et ancipiter, postquam fuerit bene pastus,
«Avolat et dominum spernit adire suum;
«Nec pueri lacrimas sese revocantis et illi
«Brachia tendentis respicit, immo fugit.
«Qua totiens pastus, totiens portatus, amicam
«Spernit ut hostilem captus ab hoste manum.
«Certa licet quamvis objecta pericula mortis
3050«Immineant pueris, non miserentur eis;
«Dumque sequuntur eos per devia quaeque locorum,
«Saepe quidem silvis, saepe necantur aquis.
«Sic bene pro meritis nostros vexamus amicos,
«Reddimus atque bona pro vice saepe malam.
«Psittacus in thalamum domina redeunte puellas
«Prodit, et illarum verba tacenda refert.
«Quod fuerant secum tacite timideque locutae
«Auribus et tutis et sine teste malo,
«Nescius ille loqui sed nescius immo tacere
3060«Profert, plus aequo psittacus oris habens.
«Hinc avibus crebro miscent aconita puellae,
«Discat ut ante mori quam didicisse loqui.
«Sunt et aves aliae, quae toto tempore vitae
«Religiosorum claustra beata colunt;
«Quae quot eis faciant discrimina saepe per annum,
«Non ego sufficio dinumerare modo.
«Hinc est quod populus odio nos odit iniquo,
«Reddit et exactam pro vice saepe vicem.
«Hinc est cotidie quod nobis insidiantur,
3070«Tollit et e medio nos inimica manus;
«Hinc laqueos nobis ponunt, hinc retia tendunt,
«Hinc lapis, inde parit missa sagitta necem;
«Hinc inviscatis pedibus retinemur et alis,
«Fallimur et dulci saepe tonante tono.
«Ista nec immerito patimur luimusque coacti
«Plurima, quae gratis facta fuisse liquet.»