«Sed quia diversae species sunt religionis,
«Nescio praecipue quae sit habenda mihi.
«Si cruce signatus rubea me confero templo,
«Trans mare me mittent solvere vota Deo.
«Servus ero, servum facient procul esse seorsum,
«Serviet et forsan in regione Tyri.
«Non tamen ibo pedes, sed equo, qui pastus avena
«Crassus et ad calces sit tener atque levis,
«Quique pedem servans et fractis gressibus errans
2060«Molliter incedat, regula namque jubet.
«Scandere trottantem prohibet quoque regula, nolo
«Quod per me careat ordo rigore suo.
«Ingrediar miles ne candida pallia desint,
«Sed tunc ad bellum non rediturus eo.
«De cute corrigiam nostra Saladinus habebit
«Et comedet carnes bestia saeva meas.
«Incircumcisi gladius mea viscera fundet,
«Detracto corio cetera tradet humo.