CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Sententia Burnelli.

latín

«Sed quodcunque mei super his sensere parentes,
«Mens mea tota tremit, plena timore novo.
«Cur tamen hoc timeam? cum non sint jure timenda
1660«Quae nequeunt alio stare vel ire modo.
«Fata, nec id dubito, quicquid statuere futurum
«Eveniet; contra nemo venire potest.
«Rebus in humanis ceu decrevere futurum
«Fata, quod eveniat semper oportet ita.
«Nemo sui fati vel devitare tenorem
«Vel mutare potest; ergo nec ipse mei.
«Et tamen ignoro quae sunt mea fata futura,
«Prospera vel dura, seu mala sive bona.
«Pontificem forsan me constituere futurum,
1670«Inque mea patria sedis honore frui.
«Nam miranda solent magis his contingere mundo,
«Quam mihi contingat pontificale decus.
«Et si contingat me pontificalibus uti,
«Quo poterit capitis mitra sedere loco?
«Auribus erectis, ceu mos est pontificalis,
«Nullus erit mitrae de ratione locus.
«Praesulis in mitra non est sua tota potestas,
«Quamvis officii signa sacrata gerat.
«Inter eos igitur non est discretio mitrae,
1680«Immo potestatis quae comitatur eam.
«Mitra caput nostrum sine munere pontificali
«Nulla deaurabit, auxiliante Deo.
«Mitra nec ascendet caput hoc neque cornua sumam,
«Si non affuerit quod solet inde sequi.
«Cetera cum desint quae sunt comitantia mitrae,
«Quid juvat hac sterili conditione frui?
«Plenus praesul ero, quia pontificalibus uti
«Nolo velut mulus, sed volo sicut equus.
«Annulus abbatis et mitra sophistica semper
1690«Sit procul a nobis, et decus absque Deo!
«Abbatum steriles mitras, quas nulla sequuntur
«Chrismatis officia, non probo, sintque procul.
«Gignere cum nequeat, sua sic genitalia gestat
«Mulus et est sterilis tempus in omne suum.
«Cum rem non habeant, sua sic insignia portant
«Hi qui nomen habent officioque carent.
«Absit ut ascendam vel talia cornua sumam,
«Qualia sumpserunt ille vel ille sibi.
«Integer et plene totus volo pontificari,
1700«Ut non sit sine re nomen habere rei.
«Nomen habent sine re qui sic sibi cornua sumunt,
«Et nihil ulterius exhibuisse valent.
«Absit ut hoc faciam vel sic mihi cornua sumam,
«Cornua multiplici praemutiliata modo.
«Auribus esse meis contentus malo duabus,
«Quam duo sic nasci cornua posse mihi.
«In quibus excellunt quoniam patiuntur eclipsim
«Mulus et abbates sunt in honore pares.
«Qui ne pontifices fiant sunt apocopati,
1710«Ut sint abbates syncopa mitra facit;
«Re sine nomen habent, insignia menstrua portant,
«In quibus effectus nominis omnis abest.
«Non ita Burnellus capiet sibi nomen honoris;
«Non sinet imponi cornua vana sibi,
«Mulus ab obsequio vel lingua praeambula voti
«Aut immunda manus non maculabit eum.
«Non erit intrusus, foedo cum Symone foedus
«Non paciscetur, praemia nulla dabit.
«Sed neque promittet, quia nunquam cauteriatam
1720«Mentem sed sanam praesulis esse decet.
«Non prece, nec pretio sed nec terrore potentum
«Burnello veniet pontificale decus.
«Ingrediar simplex et sana mente; sin autem,
«Praesul in aeternum non ero, crede mihi.
«Ordine legitimo gradiar cleroque vocante
«Ingrediar, ne quis me reprobare queat;
«Ne, postquam fuero tanto donatus honore,
«Dicere quis possit, improperando mihi:
«Sic ascendisti, sic es promotus et a me,
1730«Sic es et ingressus, pastor, ovile tuum.
«Ut praesul fieres, pepigisti talia nobis;
«Esto memor verbi, cur facis haec vel ita?
«Pontificis vita liber est, quem jure legendum
«Sumere quisque sibi debet, eamque sequi.
«Pontificis mores clerus populusque fidelis
«Debet in exemplum semper habere sibi.
«Nil in eo vitii nil non virtutis haberi
«Condecet, ut forma sit gregis ipse sui.
«Non leviter liget aut solvat, quaecunque potestas
1740«Fit pretiosa minus, ex levitate sui;
«Simplex non duplex, blandus non blaesus, honori
«Non oneri studeat civibus esse suis.
«Qui sua largiri debet, non hunc aliena
«Quolibet obtentu diripuisse decet.
«Nam nisi sit simplex oculus mentis, tenebrosum
«Totum corpus erit totaque vita sequens.
«Si quod habet mundus totus virtutis, in unum
«Pontificem veniat, vix reor esse satis.
«Quicque tenetur ad hoc sit ut omnibus omnia factu
1750«Quidnam virtutis debet abesse sibi?
«Non odium vel amor hebetent rationis acumen,
«Non oculum cordis faex nebulosa tegat.
«Non caro, non sanguis quae sunt facienda revelet
«Primum pontifici, Spiritus immo Dei.
«Nil faciat quod amor carnis vel suaserit ira,
«Haec quia praecipitat, ille trahendo ligat.
«Sit baculus claudo, sit caeco lumen, egenti
«Copia, spes lapso, consiliumque reo.
«Introeant ad eum dolor et gemitus viduarum,
1760«Pauperis et lacrimam judicet esse suam.
«Causa pupillorum sua sit, sibi credat adeptum
«Quod non abstulerit pauper ab aede sua.
«Non inopem spernat, vultum venerando potentum,
«Est hominis faciem cernere, corda Dei.
«Non sit captator famae popularis ineptae,
«Non studeat mundo sed placuisse Deo.
«Namque quid est aliud quam ventus et aura recedens
«Laus populi, celebris fama, favorque brevis?
«Quid juvat ad famam populi sibi conciliandam
1770«Tollere pauperibus divitibusque dare?
«De lacrimis inopum ventrem satiare potentum,
«Nescio quem laudis debet habere locum.
«Sanius est famam, dum non de jure laboret,
«Spernere quam redimi conditione gravi.
«Multi dum laudes hominum venerantur ad horam,
«Infames fieri promeruere diu.
«Ad laudes hominum vanas sibi conciliandas
«Qui nimis aspirat insipienter agit.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Reversio Burnelli in se.Speculum Stultorum — Sententia Burnelli de diversis religionibus existentibus et primo de Templariis. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Sententia Burnelli.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-sententia-burnelli--nigellus-de-longo-campo-af1467
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Sententia Burnelli.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-sententia-burnelli--nigellus-de-longo-campo-af1467.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.