«Forsitan emeritos patrem matremque videre
1790«Rusticus accedet excutietque caput,
«Dicet et occulto (quoniam versutior usque
«Ad mare non poterit esse repertus eo):
«‹Magna puer vidi, sed adhuc majora videbo
«‹Si fuero sospes et mihi vita comes.
«‹Tempora Burnelli modo sunt; quandoque fuerunt
«‹Alterius; vicis est non habuisse vicem.
«‹Praesule defuncto modo plurima sunt in honore,
«‹Quae tunc alterius conditionis erant.
«‹Ejus et ipsa parens quae nunc communia spernit,
1800«‹Auguror, assuetum prona subibit onus.
«‹Deferet et saccum pater ejus, ut ante solebat,
«‹Desinet et dici praesulis esse pater.
«‹Plurima multotiens quae vidimus atque videmus
«‹Sustineamus adhuc, nec moveamur in his.›