Talibus auditis Nisus respondit, «Iniquum
«Arbitror, officium deseruisse suum.
«Nos sumus ingenui, generoso stemmate nati,
«Non decet os nostrum turpia verba loqui.
«Quicquid agant pueri, nobis patientia facti
«Tempore perpetuo quod sit habenda puto.
«Si ludunt pueri, cum non laedamur ab ipsis,
«Cur laedamus eos? sit procul iste furor.
«Qui sua non dubitant nobis secreta fateri,
3210«Ne prodamus eos, jure tenemur eis.
«Nos pueri pascunt, nos portant, nosque reportant,
«Nos quoque conservant sedulitate sua.
«Redditur exosus merito delator, amico
«Criminis est crimen imposuisse suo.
«Cum taceant oculi qui res videre stupendas,
«Cur quod non vidit garrula lingua refert?
«Absit ut os oculis hac conditione ministret,
«Alter ut ambobus causa sit unde ruant.
«Os male si pravum laxes, cum sit tamen unum,
3220«Quidprodest oculos continuisse duos?
«Os igitur pravum taceat, quoadusque loquantur
«Aures aut oculi pesve manusve sibi.
«Solvere tunc poterit indicta silentia lingua,
«Cum prius audierit cetera membra loqui.
«Si prius ediderit oculus quod vidit et auris
«Ante quod audivit pesque manusque mea,
«Libera tunc linguae sua vox reddetur in omnes,
«De quibus ad praesens quaestio moto fuit;
«Hoc tamen adjecto, quod si sibi forte cavere
3230«Nec membris valeat, muta sit usque queat.
«Nam nihil in mundo, cum sint nequissima multa,
«Hoc vitio nequam nequius esse potest.»