Talia dicenti Gallus respondit, «Amice,
«Pone modum verbis; sunt satis ista; tace.
«Sunt discreta minus tua verba minusque diserta,
3080«Nec sapit in nostro pectore sermo tuus.
«In sermone tuo nimis es diffusus, abundans
«Verbis non sensu, quod solet esse senum.
«Olim lingua tibi damnosa fuisse refertur,
«Sed nec adhuc quicquam profuit illa tibi.
«Plurima vidisti velut is qui tempore longo
«Vixit et inspexit secula multa retro.
«Unde nec est mirum si jam delira senectus
«Erret et existat mens ratione carens.
«In sene decrescunt semper, crescentibus annis,
3090«Hinc mentis ratio, corporis inde vigor;
«In sene deliro sensus patiuntur eclipsim,
«Quem constat casu non ratione regi;
«Turbato cerebro turbantur et omnia membra,
«Deficiuntque sibi lumina, lingua, manus.
«Hinc est quod sceleris nos arguis et reprehendis,
«Tanquam sis solus justus et absque nota.
«Justus es et certe toto spectabilis orbe,
«Quodque satis sine me praedicat arca Noe.
«Nonne reversurum Noe te dimisit ab arca?
3100«Quae te detinuit causa cadaver erat.
«Te gula, te venter, te vicit inepta voluptas,
«Proderes ut dominum perfidus ipse tuum.
«Si vitam mores actusque tuos bene penses,
«In toto mundo par tibi nullus erit.
«A teneris annis didicisti perfidus esse,
«Non potes illud adhuc deseruisse senex.
«Ventris ob ingluviem vilemque cadaveris escam
«A puero constat te violasse fidem.
«Nam bene pro meritis dominum male deseruisti,
3110«Tempore quo fuerat deseruisse nefas,
«Contraherent de te maculum ne cetera quaeque,
«Perfidus existi, non rediturus item.
«O quam dissimilis tibi sum, quantumque repugnant
«Moribus et factis omnia nostra tuis.
«Nactus enim dominum quemcunque, fidelis eidem
«Tempore perpetuo servio, servo fidem.
«Proveniunt etiam per me nonnulla per annum
«Commoda, pauperibus divitibusque simul.
«Per me pluma datur, qua fessa labore diurno,
3120«Ut vires reparent, molliter ossa cubant.
«Per me praecipue medicorum cura juvatur,
«Et datur infirmis apta dieta suis.
«Per me debilibus desperatisque salubris
«Esca datur, pulli deliciosa caro.
«Pinguis et eunuchus, de nostra stirpe creatus,
«Fortibus et sanis fortior esca datur.
«Belli perpetui, belli quod fine carebit,
«Quodnullus hominum pacificare potest,
«Inter claustrales quod semper durat et ova,
3130«De lumbis nostris cepit origo prior.
«Tempore nocturno vigili vigilantior omni
«Horarum signo tempora voce mea.
«Ipse pigros pueros nec surgere mane volentes
«Excito nec patior incaluisse toro.
«Plura sed et per me constant collata fuisse
«Commoda, quae non sunt enumeranda modo.
«Non tamen ingratus vel inofficiosus eisdem,
«Quos mihi sors dominos contulit, esse volo.
«Namque malignari si vellem, sique, quod absit,
3140«Nescirem labiis ponere fraena meis,
«Multi de medio fierent dignasque subirent
«Poenas pro meritis carceris atque crucis.
«Nocte sub obscura quae fiunt multa nefanda,
«Et quae nocte nigra sint nigriora satis,
«Quid faciat dominus, quid dicat servus iniquus,
«Si fora novissent omnia sicut ego,
«Saepe viros multos multas etiam mulieres
«In cruce suspensos mane videre foret.
«Rusticus uxori tacitus quod dicit in aure,
3150«Ipse licet nolit, me latuisse nequit.
«Dii nolint quod me contingat laedere quemquam,
«Vel scelus alterius prodere voce mea.
«Absit ut assimiler corvo, qui prodidit illum
«Qui sibi praecipue causa salutis erat.
«Jupiter ante precor in me sua fulmina mittat,
«Devoret et terra meque genusque meum,
«Me prius unda maris absorbeat inque profundum
«Gurgitis inferni praecipitatus eam,
«Quam commissa mihi quaevis secreta revelem,
3160«Exeat aut sermo pravus ab ore meo.
«Cum quibus est vita cuivis communis habenda,
«Hos nisi commendet, laudet, honoret, amet,
«Desipit, et statuae similis quamvis sine sensu
«Corporis humani sensile corpus habet.
«Hic meus est animus, haec est sententia vera,
«Haec pro me solo dixero solus ego.
«Nisus et ancipiter pro se reliquique loquantur,
«Qui satis aetatis vocis et oris habent.
«Ruricolis subici mea me fortuna coegit,
3170«Et procul a regum jussit abesse domo.
«Hinc nisi vim passus venio delatus in aulam,
«Insita cum fuerit lignea cauda mihi.
«Nisus et ancipiter quoniam versantur in aula
«Intersunt regum consiliisque ducum.
«His loca secreta strepituque carentia vulgi
«Et procul a turbis incoluisse datur.
«Principis in thalamo positi statuuntur in alto,
«Ut de sublimi multa videre queant.
«Angulus extremus thalami locus, aptus agendis
3180«Rebus in occultis, intitulatur eis.
«Illic consilia crebro capiuntur iniqua,
«Illic temptari pessima saepe solent.
«Gratior interdum pueris simul atque puellis
«Angulus est aula nox tenebrosa die.
«Hic solet abscondi furtum, quod ventre soluto
«Egrediens tempus vim tulit ante suum.
«Hic quoque consuevit fieri confessio, nulli
«Facta sacerdotum nec facienda, reor.
«Hic aconita latent longo quaesita labore,
3190«Hicque novercarum carmina dira vigent,
«Ut puer ancipitrem veniens de nocte profunda
«Visitet infirmum, postulat ille locus.
«Hic locus astmaticos sanat curatque caducos
«Et facit in noctem saepe venire diem.
«Hic igitur loca sunt quibus est odiosa lucerna,
«Et vitii titulo praemia laudis habent.
«Nisus et ancipiter, loca qui male sancta frequentant,
«Rem bene noverunt quae sit et unde loquor.
«Hi duo praecipue, si vellent dicere verum,
3200«Mira quidem possent dicere, vera tamen.»