CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Responsio Galieni

latín

Cui Galienus ait: «Satis est bipedalis asello
90«Cauda, quid ulterius poscis, inepte, tibi?
«Sufficit ista tibi, nam quo productior esset,
«Sordidior fieret proximiorque luto.
«Hac nisi contentus fueris, dum forte requiris
«Prolongare nimis, abbreviabis eam.
«Quod natura dedit non sit tibi vile, sed illud
«Inter divitias amplius esse puta.
«Crede mihi, vetus est tibi cauda salubrior ista
«Natibus innata quam foret illa nova.
«Nec placet ista tamen, sed habere cupis meliorem,
100«Artibus et curis insita pejor erit.
«Sed neque de facili posset nova cauda creari,
«Quamvis deposita cauda vetusta foret.
«Vita brevis, morbus gravis est et tempus acutum,
«Ars est longa nimis; abdita causa latet.
«Difficiles curae nimium, sed et experimenta
«Ipsa suos medicos fallere saepe solent.
«Certa pericla manent, medicorum dogmata non sunt
«Qualia tu credis, qualia quisque putat.
«Sed neque sic passim praestat medicina salutem,
110«Quamvis distribuat arte peritus eam.
«Pendet in ambiguo morbi medicina, dolorem
«Impedit atque parit conditione pari,
«Quae prosunt aliis aliis nocuisse probantur,
«Non est in medico quam cupit aeger opem.
«Velle potest medicus, sed non conferre, salutem;
«Gratia diva facit, ipse minister adest.
«Saepe quidem medici fallunt, falluntur et ipsi,
«Et vice conversa quae nocuere iuvant.
«Esto, quod ars mandat, faciat, nec abinde recedat;
120«Non tamen evenient quae cupis ipse tibi.
«Solus enim Deus est morbis medicina salutis;
«Nos tantum velle possumus, ipse potest.
«Nos nihil absque suo vel eo nos praeveniente
«Possumus; ipse sibi sufficit absque meo.
«Nos herbis variis, pigmentis et speciebus
«Utimur; hic verbo singula sana facit.
«Dicimur a populo medici, sed nomine solo;
«Sed Deus est medicus nomine reque simul.
«Quam dedit ille tibi caudam retinere memento,
130«Stulte, nec ulterius ulteriora petas.
«Ne perdas quod habes, quod habes tenuisse labora;
«Ne veniant subito deteriora tibi.
«Quam tibi plantavit caudam, qui contulit aures,
«Si mihi credideris, hanc retinere stude.
«Inque statu quo te medicus tuus ille reliquit
«Sta, donec veniat, mutet et ipse statum.
«Tutius est certe modico gaudere salubri,
«Quam magnis tristi conditione frui.
«Volvere multa solet animi meditatio stulta,
140«Quae magis impediunt quam sua vota juvant.
«Auribus ex propriis poteris cognoscere, quis sis,
«Quamque sit absurdum quod statuisse cupis.
«Auribus ex geminis tria corpora talia posses
«Investire satis et remaneret adhuc.
«Non honor est sed onus tales aures habuisse,
«Quae pariant domino nil nisi damna suo.
«Auribus ecce tuis si par tibi cauda fuisset,
«Quid nisi juncta simul haec duo monstra forent?
«Innatum solumsatis est in corpore monstrum,
150«Ingeminata magis deteriora forent.
«Cum pateant oculis quae sunt manifesta, duabus
«Facilius poterit una latere lues.
«Ex re nomen habens modo diceris auriculatus,
«Risus et es populi ludibriumque fori.
«Quid si cauda tibi fieret quasi pertica longa?
«Per caput et caudam tunc trahereris item.
«Si duo monstra simul corpus jungantur in unum,
«A populo digito nonne notandus eris?
«Magnum magna decent; brevis es, nihil utilitatis
160«Quam tibi cauda brevis amplius ampla daret.
«Tutius ergo puto caudam retinere vetustam,
«Quam plantare novam quae minus apta foret.
«Sed neque cauda nova, quod et auditu novitatem
«Narrat inauditam, crescere posset ita;
«Res facilis dictu, sed difficilis nimis actu,
«Verba ruunt subito, rem mora longa trahit.
«Est leve dixisse quia ventus et aura ministrant,
«Sed fecisse quidem non leve pondus habet.
«Dicere multorum est, sed vox nisi crescat in actum
170«Est vento similis, ventus et ipsa levis.
«Dicere quisque potest, sed dictis jungere facta,
«Si bene perpendas, non ita quisque potest.
«Haec duo sunt ejus cujus sunt omnia, per quem
«Omnia, sub quo sunt omnia jure pari;
«Cujus idem posse quod velle, nec hoc minus illo,
«Qui solus cunctis contulit esse suum;
«Qui facit et reficit, creat atque creata gubernat,
«Non minor aut major tempore sive loco.
«Hujus in arbitrio pendent mortalia quaeque;
180«Hic et non alius praestitit esse tibi.
«Quod dedit ipse tibi, qualem te contulit esse,
«Etsi nolueris, improbe, talis eris.
«Cur non sustineas quod oportet sustinuisse
«Ejus ad arbitrium, quem cohibere nequis?
«Crede mihi, nihil est fieri quod posse putasti,
«Quod natura negat reddere nemo potest.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Responsio Burnelli.Speculum Stultorum — Responsio Galli. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Responsio Galieni
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-responsio-galieni--nigellus-de-longo-campo-4706f5
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Responsio Galieni», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-responsio-galieni--nigellus-de-longo-campo-4706f5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.