CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Responsio Burnelli.

latín

Cui Burnellus ait: «Nunquam sis tu benedictus,
«Sed maledicaris tempus in omne tuum!
«Num Benedictus ita docuit vos, in peregrinos
890«Instigare canes? Num Benedictus ita?
«Hic est ordo novus, haec est nova regula, frater,
«Observanda tibi, tradita jure novo?
«Nunquid Cisterci canon fuit iste repertus?
«Venit et hinc ad vos ordinis iste rigor?
«Numquid in hoc anno qui convenere sub uno
«Istud praeceptum constituere patres?
«Summi pontificis canibus vexare ministrum
«Nescio si vobis regula vestra jubet.
«Nescio si vobis liceat morti dare quenquam,
900«Praecipue causa non praeeunte necis.
«Pontificis summi medicamina maxima portans
«Huc ego perveni, nil meditando mali.
«Per sata transivi fateor peregrinus et hospes;
«Quo tamen erravi callis apertus erat,
«Semita magna fuit quam rebar et esse plateam,
«Tum quia lata nimis, tum quia trita satis.
«Error inest facto non praemeditata voluntas;
«Si qua fuit culpa, non nisi parva fuit.
«Culpa levis tanto non est plectenda rigore;
910«Mitior in minimis debuit esse modus.
«Quamvis culpa foret, etiam dignissima plecti,
«Hoc plectenda modo non fuit illa tamen.
«Criminis ad pondus deberet poena rependi,
«Major poena suo crimine crimen habet.
«Summi pontificis ego nuntius atque minister
«Pacificus veni, devia forte sequens.
«Pontificis summi timor et reverentia vestrum
«Debuit ex aliqua parte levare malum.
«Quod tamen auxerunt; non est in partibus istis
920«Qui timeat Dominum pontificemve suum.
«Non mihi sed Domino gravis est injuria facta;
«Nostram papa, suam vindicet ipse Deus.
«In dominum papam transgressio facta redundat,
«Laeditur et tanto curia tota malo.
«Horrendum facinus, tam detestabile factum,
«Tam gravis excessus numquid inultus erit?
«In domini papae contemptu tam manifesto
«Roma nisi fuerit usa rigore suo,
«Ut breve sit dedecus longumque decus sit amicis
930«Hostibus eueniant dedecus atque pudor,
«Non erit ulterius quaevis metuenda potestas,
«Sed quod cuique libet jure licebit ei.
«Dedecus in dominum papam damnumque redundat,
«Cetera sustineo vulnera solus ego.
«Damnum marcarum plusquam duo millia constat,
«Sumptibus exceptis atque labore viae.
«Dedecus at quanti sit nescio, noverit ille
«Ad quem spectat honor, spectat et istud onus.
«Dedecus est magnum, sed summus praesul utrumque
940«Puniet ad libitum, criminis ultor erit.
«Presulis arbitrio decus hoc damnumque relinquo,
«Ipse tamen proprii vulneris ultor ero.
«Magnus Burnellus quo sum ter consule natus
«In me commissi criminis ultor erit.
«Curia Romana quae dignis digna rependit
«Pro meritis dignis praemia digna dabit.
«Causa gravis, gravior persona, gravissima damna
«Esse patet, magnum singula pondus habent.
«In dominum papam specialiter ista redundant,
950«Laesus et est graviter; vulnus utrumque patet.
«Quod gravius dicet, citius leviusque remittet;
«Quod levius, poena sub graviore cadet.
«Laesus honor lacrimis poterit precibusque piari,
«Ne nimis ulcisci se videatur in hoc.
«Damna sed illius nulla ratione remittet;
«Mitis erit, redimi si patiatur ea.
«Dummodo solvendo fuerit Cistercius ordo,
«Nil sibi de toto deperiisse potest.
«Aut decimas solvent et braccis lege perenni,
960«Quamvis inviti, posteriora tegent,
«Claustra nec exibunt, perdentque novalia passim
«Aut tria marcarum millia plena dabunt.
«Sortem cum poena solvent tria milia plena,
«Et nisi festinent solvere, mille dabunt.
«Sed quid erit de me? quaenam vindicta sequetur?
«Qualiter ulciscar sic laceratus ego?
«Papa quidem statuet ne quis de fratribus extra
«Septa sui claustri quolibet ire queat.
«Quam si quis fuerit legem trangressus eorum,
970«Haec tria perpetuo jure sequantur eum.
«Nunquam vina bibat, nisi cruda legumina gustet,
«Sitque gravis culpae poena perennis ei.
«Haec de jure poli faciet mihi papa libenter;
«Sed de jure fori quid genus omne meum?
«Istud erit quod ego faciam statuisse per orbem,
«Si fuerit tanto tempore vita comes.
«Istos conversos, (quos perversos magis esse
«Constat, ut ex factis nomina certa trahant)
«Ecclesiae portam quisquis conspexerit extra,
980«Mox oculos dextros auferat atque pedes.
«Et nisi campana collo dependeat una,
«Mentula tollatur quodque cohaeret ei.
«Dentur eis braccae, vinum tollatur in aevum,
«Damneturque caro, piscis, et ova simul.
«Sufficiant cunctis duo cocta legumina tantum,
«Vel potius cruda, sit nisi festa dies.
«Haec ego cuncta meos faciam stabilire parentes,
«Ne sit in aeternum res habitura modum.
«Haec etiam papa sic confirmabit in aevum,
990«Subscribetque suas curia tota notas.»

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Responsio BrunettaeSpeculum Stultorum — Responsio Galieni →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Responsio Burnelli.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-responsio-burnelli--nigellus-de-longo-campo-e664c7
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Responsio Burnelli.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-responsio-burnelli--nigellus-de-longo-campo-e664c7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.