CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Responsio Brunettae

latín

Postea respondens dixit, «Quid, inepta, laboras?
«Quod mihi persuades absit ut illud agam!
«Rebus in adversis opus est moderamine multo,
«Non decet in gravibus praecipitare gradum.
«Rebus in ambiguis quotiens fortuna laborat,
«Consilium praeceps non decet esse nimis.
«Impetus, ut memini, gravis est, male cuncta ministrat;
290«Si male cuncta facit, ergo nec ulla bene.
«Non opus est gravibus, ubi res gravis est et acerba,
«Sed magis auxilio consilioque bono.
«Mitius in duris sapiens Cato mandat agendum,
«Mollia ne pereant asperitate gravi.
«Res ubi difficilis non est ita praecipitandum,
«Tempore sanatur quod ratione nequit.
«Si fortuna modo gravis est, conversa repente
«Quod grave portamus alleviabit onus.
«Tempora labuntur dominique cadunt, renovantur
300«Servi, vulgus abit, area lata patet.
«Quae veniunt subito subito quandoque recedunt;
«Prospera cum duris mixta venire solent.
«Fortuitos casus non est vitare volentum,
«Nemo futurorum praescius esse potest.
«Plus valet interdum non praetimuisse futura,
«Quam certum fieri sollicitumque nimis.
«Nam sua multotiens docuit vexatio multos,
«Obfuit et multis prosperitate frui.
«Casibus in laetis minor est sollertia multis,
310«Erudit incautos sollicitudo gravis.
«Casibus in laetis magis est metuenda voluptas,
«Segnius in vitium tristia corda ruunt.
«Integra Troja fuit dum se suspectus utrimque
«Subtraheret durus hostis ab hoste suo.
«Pax data subvertit quae praelia non potuerunt
«Moenia, plus nocuit rege remissa manus.
«Sola venire solent et vix et sero secunda;
«Turbine vallata sors inimica venit.
«Si fortuna dedit dudum mihi dulcia, quare
320«Dedigner sub ea paucula dura pati?
«Dura quidem patior sed non duranda per annum,
«Nondum praeteriit tota vel una dies.
«Principis aut regis si carcere tenta ligarer,
«Asperiora luto ferrea vincla forent.
«Mollius esse lutum ferro quis nesciat? ipsos
«Regis et satrapas ferrea vincla tenent.
«Si leviora luti quam regia vincula ferri,
«Est levior certe sors mea sorte sua.
«Illos sorte sua quinquennia vincula servant,
330«Forsitan in triduo carcere solvar ego.
«Flante levi Zephyro Notus in sua regna redibit,
«Percipientque statum prata lutosa suum.
«Tunc dissolventur mea per se vincula gratis,
«Et remanebit adhuc haec mea cauda mihi.
«Me cito privasse possem, sed poenituisse
«Forsitan aeternum perpetuumque foret.
«Sorte pari poterit nox una resolvere vinctam,
«Sicut et anterius una ligavit eam.
«Non decet ut quotiens quaedam minus apta putantur,
340«Quod quis perpetuo jure releget ea;
«Sed quibus obstat hiems aestatis gratia prosit,
«Ut sua quem deicit sors aliena levet.
«Sicque vices varias per se sua tempora mittunt,
«Possit ut alterius alter honore frui.
«Dulce relativum socialia foedera jungit,
«Fortius incedunt foedera juncta sibi.
«Quod minus alter habet, sua quem fortuna gravavit,
«Suppleat alterius copia grata magis.
«Nil ita praecipuum vel tam sublime creatum,
350«Ut non alterius possit egere manu.
«Tempora sive vices vario discrimine certant,
«Nec coeunt nexu foedera quaeque pari.
«Saepe breves frutices currentia sternere plaustra
«Vidimus et celeres detinuisse boves.
«Saepe brevis magnas subvertit machina turres,
«Impulsuque levi moenia summa ruunt.
«Se premit imbre brevi violentia maxima venti,
«Atque procellosas mitigat Eurus aquas.
«Nil contemnendum reputes, quod tempore quovis
360«Ferre vel auxilium vel nocuisse potest.
«Vilius interdum quod carius esse putamus
«Constat, et est majus quod minus esse putas.
«Obstitit interdum magnis res parva periclis,
«Terruit et rabidos parvula virga canes.
«Urbibus in mediis incendia magna repente
«Extingui modica saepe videmus aqua.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Responsio Bernardi.Speculum Stultorum — Responsio Burnelli. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Responsio Brunettae
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-responsio-brunettae--nigellus-de-longo-campo-d69ae5
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Responsio Brunettae», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-responsio-brunettae--nigellus-de-longo-campo-d69ae5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.