Surgit ad hanc vocem poscensque silentia solus
Bernardus regis procidit ante pedes;
Exurgensque statim positoque timore, resumptis
Viribus ebibitis, ora resolvit ita:
«Quatuor in puteum nuper cecidere profundum,
3780«Ex quibus unus homo tresque fuere ferae.
«Exitus omnis eis fuit interdictus et esset
«Tempus in omne suum, ni mea cura foret;
«Namque loci talis puteus fuit, ordine tali
«Depositus, caeca nocte tegente diem,
«Quod semel illapsus semper remaneret ibidem,
«Si non alterius cura levasset eum.
«Dum nemus ingrederer, solo comitatus asello,
«Auribus insonuit vox miseranda meis,
«Quam dum persequerer multo discrimine tandem
3790«Assequor, inquirens quaeve vel unde foret.
«Quae mihi respondit, quoniam foret illa Dryani
«Qui jam factus erat quatriduanus ibi,
«In puteum lapsi fuerant leo, simia, serpens,
«Hospes et ipse tribus quartus adauctus erat.
«Sed tamen id tacuit, ne me terreret eorum
«Nomine prolato corriperemque fugam.
«Sed de postfacto res est patefacta, fuitque
«Nota satis misero teste labore meo.
«Anxius ille nimis mortisque timore coactus
3800«Hinc spondebat opes, inde petebat opem.
«Juravitque mihi per numina summa, suumque
«Baptismum, Christi per caput atque pedes,
«Per sanctum Jacobum, per Thomam Cantuariensem,
«Quos etiam nudo vovit adire pede:
«Quod mihi res et opes, sed et omnia dimidiaret,
«Si meus inde labor tollere posset eum.
«Spes et amor lucri multum suasere, Dryano
«Multiplicante preces, ut misererer ei.
«Sed plus teste Deo vicit miseratio mentem
3810«Et dolor et gemitus quam sua dona meam,
«Junctaque cum lacrimis tandem miseratio mentis
«Persuadendo simul vimque ferendo mihi.
«Artibus ergo meis, multo comitante labore,
«Quid factum fuerit facta loquuntur adhuc.
«Quod leo, quod serpens, quod simia non perierunt,
«Non ego Bernardus causa, sed ille fuit.
«Nam, nisi propter eum, quia cetera turba latebat,
«Qua prece, quo pretio, curque gravarer ego?
«Quatuor extraxi, fuit ille novissimus horum,
3820«Cum quibus et primum nollet habere locum,
«Ultimus exivit sed vix tardeque Dryanus,
«Non quia tardus ego, sed gravis ille fuit.
«Ergo gravem dixi, quem multo tum graviorem
«Optarem stricto jure fuisse meo.
«Rupta forent utinam mea vincula cuncta repente,
«Et me frustrassent arsque laborque meus.
«Funibus abruptis puteus clausisset iniquum,
«Texissetque suum nox tenebrosa caput.
«Reddidit obsequium dignum mihi cura ferarum,
3830«Et majora dedit dona labore meo.
«Nam leo cotidie carnes de caede ferarum
«Praestat, et adventum praevenit ipse meum.
«Simia ligna legit, quae tuto lecta reponit
«Inque loco certo praeparat illa mihi.
«Hinc quotiens quantumque volo mihi tollere tollo,
«Tanquam pro meritis certa tributa meis.
«Hunc etiam lapidem serpentis ab ore recepi,
«Propter quem praesens quaestio mota fuit.
«Cui tamen an alia quam quod nequeat retineri
3840«Insita sit virtus, nescio, teste Deo.
«Haec ita sunt, domine me rex; aliterque locutum
«Quam fuerit servum non reor esse tuum.
«Ipse velim sine me quaeras faciasque requiri,
«Vera rei series quae sit et an sit ita.
«Praemia veridicus capiam, falsumque locutus
«Si fuero, gladio vel cruce plectar ego.»