CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Reductio Galieni.

latín

«Haec igitur, Burnelle, tibi quae vidimus ipsi
«Diximus, exemplis ut docearis ab his.
«Sufficiat quod habes; quoniam, si vera fatemur,
«Stulta petis, salvo semper honore tuo.
«Nec tamen id fieri quovis medicamine posse
600«Credideris; nihil est; stultus es; ito domum.
«Si quot habent medici spatiosi climata mundi
«Haec tibi jurassent, nil nisi verba forent.
«Non tamen id renuo quin possit crescere multum
«Haec tua cauda tibi, sed nova nulla dari.
«Fracta vel elisa medicorum cura reformat,
«Funditus abscisa sic remanere solent.
«Mortua cum vivis nulla ratione cohaerent,
«Caesa nec abscisa cura juvare potest.
«Unde satis longa poterit tua crescere cauda,
610«Dummodo cum reliqua foedera carne tenet.
«Et tamen in curis et sumptibus enumerandis,
«Ut decet et debet, copia larga subest.
«Ardua praegnantem poscunt medicamina bursam,
«Res et opes magnas vulnera magna volunt.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Quomodo Burnellus obviavit Galieno.Speculum Stultorum — Responsio Bernardi. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Reductio Galieni.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-reductio-galieni--nigellus-de-longo-campo-27964e
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Reductio Galieni.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-reductio-galieni--nigellus-de-longo-campo-27964e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.