Talia dicenti veniens Galienus ab urbe
Obvius accessit, vidit, et inquit ei:
«Numquid non es tu noster Burnellus?» Et ille:
«Heu mihi! sum certe; care magister, ave!
«Ille dolens ego sum Burnellus ab urbe Cremona,
2470«Quem bene tu nosti, si meminisse placet.
«Ecce senem cernis fractumque labore decenni,
«Qui juvenis quondam fortis et acer eram.
«Quam mala multa tuli pridem! sed me tamen unum
«Funditus absumpsit sollicitudo scholae.
«Rusticus atque schola duo sunt tormenta, dolores
«Intus et exterius quae mihi ferre solent.
«Rusticus exterius pungit, ferit atque flagellat,
«At schola depascit viscera, corda, latus.
«Saxa sed et lapides mallem portare molares
2480«Quam sic assiduis invigilare scholis.
«Quam mala fila mihi neverunt fata, nec ultra
«Vel citra possum quam statuere mihi.
«Fluctuat in dubiis animus meus inque dolendis,
«Praeque dolore meo mens mea mente caret.
«Namque tot et tanta miseri sunt scandala mundi,
«Tot regum scelera pontificumque mala,
«Tot quoque sunt mortes in religione, tot extra
«Pessima praeque sui sorde tacenda mihi,
«Quod dum flens recolo mundi mala prospicioque
2490«Quis sit, quis fuerit, quis status orbis erit,
«Ignis ut a facie subito nova cera liquescit,
«Et solis radio nix glaciesque fluunt,
«Sic ego deficio sic defluo sicque resolvor,
«Totus et in lacrimas fontis ad instar eo.
«Quarum praecipua, quarum praemaxima causa est
«Curia Romana quod modo vadit ita;
«Quae regum domina, quae regnantum diadema,
«Quae decus atque decor urbis et orbis erat;
«Quae solis radius, noctis carbunculus ardens,
2500«Malleus erroris, poena parata malis,
«Justitiae gladius, oleum pietatis abundans,
«Larga manus inopi, dextra referta bonis,
«Flos novus et nullo marcescens temporis aestu,
«Fons sine defectu, balsama larga fluens,
«Religionis apex, pacis concordia, morum
«Gloria, fax fidei, regula recta boni,
«Vexillum patriae, sed et omnibus omnia facta
«Debuit esse caput, sicut origo fuit.
«Sed conversa retro rediit, fideique prioris
2510«Immemor in caudam fecit abire caput.
«Si caput a capio vel dixeris a capiendo,
«Tunc est ipsa caput, omnia namque capit.
«Sic declinando, ‹capio, capis› ad capiendum
«Retia laxavit, retia longa nimis;
«Quod de praeterito ‹cepi› formare futurum
«Non valet ad praesens, nec videt unde locum.
«Quondam larga sui proprii nec avara cruoris,
«Fundere consuevit seque suumque suis,
«Nunc vice conversa faciens sitit, atque cruorem
2520«Fundat ut alterius ebibit ipsa suum.
«Sic causam mortis quae debuit esse salutis
«Fecit, et in populo prodiga fudit eum,
«Vasaque commutans ex hoc transfudit in illud,
«Sub mellis specie pocula felle linit.
«Ipsa tamen semper in se sitibunda manebit,
«Cumque bibat semper semper avara sitit.
«Cujus in os patulum, quamvis foret aes mare magnum
«Influeretque simul, non satiaret eam.
«Vae! barathro ventris, nequeunt extinguere cujus
2530«Fercula nulla famem, pocula nulla sitim.
«Vae! cui nil satis est et quem sua reddit egenum
«Copia, nec totus sufficit orbis ei.
«Sustinet aeris egens quicquid peccatur, avari
«Quicquid delirant cetera bursa luet.
«Bursa referta reos solvit, peccata relaxat,
«Quae non peccantes evacuata ligat.
«Nil tam difficile, nil tam grave, nil ita pravum
«Quod non emendet bursa referta bene.
«Haec facit ut licite fiat quodcunque libebit,
2540«Reddit et illicitum quod licet arte pari.
«Cum sua non mundet, aliorum crimina mundat,
«Cernere quae propria vulnera sola nequit.
«Sic dolor in capite facit omnia membra dolere,
«Toxicat et modicum dolia magna virus.
«Sic ovis una gregem totum maculando respergit,
«Et trahit ex modico maxima massa luem.
«Sic sapit ex fonte, quamvis procul inde remotus,
«Rivus, et ex igne fumus odoris habet.
«Ex morbo capitis artus traxere dolorem,
2550«Peccatumque patris plangit origo sequens.
«Virtutum quondam decus et decor, in vitiorum
«Est conversa caput, quae caput orbis erat.
«Non mihi sufficeret longaevi Nestoris aetas,
«Singula si memorem quae memoranda forent.
«Sed sit ut ad summam tituloque referre sub uno
«Quae sit vox populi, quae solet esse Dei,
«A summo capitis in ea pedis usque deorsum
«Ad plantam sanum nil superesse reor.