CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Simulatio fratris Fromundi.

latín

Talibus auditis timuit Fromundus et ultra
Quam credi poterat obstupefactus ait:
«Si sciat haec abbas, nec eum res tanta latebit,
«Culleus aut certe mors mihi certa manet.
«Quis furor impegit canibus vexare ministrum
«Pontificis summi? non ita rebar ego.
«Nunc opus est facto sed et hoc nimis accelerato,
«Nunc opus auxilio consilioque mihi.
«Constat enim quod si vivens discesserit iste
1000«Res nulla poterit conditione tegi.
«Blanditiis opus est multis insistere, donec
«Una dies veniat quae sit ad istud opus.
«Tollere de medio decet hunc, ne tota per ipsum
«Gens pereat nostra depereantque loca.
«Sed nimis astute tantum scelus est faciendum,
«Et procul a populo convenit istud agi.
«Nam si fama loquax quicquam cognoverit inde,
«Pejus erit multo quam fuit ante malum.
«Plus etiam fratres mihi sunt quam fama timori,
1010«Nam furor illorum nescit habere modum.
«Fama potest aliquo saltem moderamine flecti,
«Illos cum furiunt flectere nemo potest.
«Fratribus atque foro par est committere quicquam,
«Prodere quod timeam vel latuisse velim.
«Una fori facies, fratrum sunt mille, quid ergo?
«Quod cupis occultum reddere nemo sciat.
«Menstrua namque fides faciem cum tempore mutat;
«Ne credas fidei, sit nisi fida tibi.
«Qui se multorum fidei committere curat,
1020«Auguror hunc leviter posse carere fide.
«Res erit arcana, quae sunt facienda seorsum
«Nemo sciat; satis est solus ut ipse sciam.
«Quid moror? accedam supplex veniamque precabor,
«Reddere promittam perdita quaeque prius.
«Decipiam stultum, socium simulabo fidelem,
«Committet sese credulus ille mihi.»
Dixit et accessit supplex, veniaque petita
Plus quam perdiderat reddere spondet ei;
Hospitiique mora longos relevare labores
1030Obtulit et molli membra fovere toro.
Spondet opes, medicos, genialia festa, salubris
Aeris accessum, quicquid et ipse velit;
Nil deerit votis, simul et semel omne quod optat
Accidet, accedat ipse videre locum.
Nam prope Lugdunum Rodani conterminus undis
Est situs arboribus consitus ille locus.
Est alter Paradisus ibi, quia quicquid habere
Mens humana cupit terra beata parat.
Ipse loci dominus domui disponet, ut ejus
1040Sederit arbitrio, nemo rebellis erit;
Serviet ad nutum famulus venietque vocatus,
Quisque placebit ei, quisque sequetur eum;
Ipse modum dicet sibi quo servire clientes
Hos velit aut illos, nemo resistet ei,
Nec novus hospes erit nec ut advena cras rediturus,
Sed quasi perpetuus civis in urbe sua.
Postulat, adjurat, hortatur et omnia spondet,
Vimque facit precibus, voce manuque trahens.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Sententia regis pro Bernardo contra DryanumSpeculum Stultorum — Somnium Burnelli. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Simulatio fratris Fromundi.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-simulatio-fratris-fromundi--nigellus-de-longo-campo-65554d
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Simulatio fratris Fromundi.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-simulatio-fratris-fromundi--nigellus-de-longo-campo-65554d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.