CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Somnium Burnelli.

latín

«Quoque magis moveor, me certa pericula terrent,
«Praeterita nocte somnia visa mihi.
«Nam pater et mater Domino pro me prece fusa
«Orabant, et in haec verba fuere preces.
«‹Esto, Deus, nobis clemens et ab ore luporum
1630«‹Eripe Burnellum, facque redire domum.
«‹Sanus et incolumis patrias peregrinus ad oras
«‹Burnellus redeat, liber ab ore lupi.
«‹Non leo, non pardus, nec peste nocentior omni
«‹Rusticus obsistat vel dominetur ei.
«‹Transeat immunis per compita quaeque viarum,
«‹Olfactu careat bestia quaeque suo.
«‹Sit canis elinguis, catulo non calleat auris;
«‹Currere ne possit sit mala gutta lupo;
«‹Quem quia nos aliis plus formidamus, ab ipso
1640«‹Protege Burnellum, facque redire domum.›
«Unde per antiphrasim quia somnia saepe resolvi
«Consuevere, magis mens mea visa timet.
«Qualia cernuntur nocturno somnia visu,
«Talia non debent mane sequente sequi.
«Sed vice conversa sunt exponenda vicissim
«Atque per antiphrasim somnia, crede mihi.
«Si bona vidisti, tunc aspera multa sequentur;
«Si mala, non dubites prospera multa sequi.
«Sic mea consuevit exponere somnia mater,
1650«Sicut erat prudens atque diserta nimis,
«Mater ob hanc causam litem cum patre frequenter
«Instituit, super his plurima verba serens,
«Ipse tamen matri semper contraria sensit,
«Et sua dicebat dogmata falsa fore;
«Utpote qui fuerat astrorum lege peritus,
«A puero doctus signa notare poli.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Simulatio fratris Fromundi.Speculum Stultorum — Somnium Gundulfi. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Somnium Burnelli.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-somnium-burnelli--nigellus-de-longo-campo-c77f52
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Somnium Burnelli.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-somnium-burnelli--nigellus-de-longo-campo-c77f52.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.