«Ordine suscepto jam se putat esse reversum,
«Indutusque sacris jam celebrare parat;
«Cantorisque videt niveo sub tegmine gallum
«Obtinuisse vices atque tenere chorum.
«Introitus missae, quem gallus voce sonora
1390«Omnibus invitis intulit, iste fuit:
«‹Omnia quae, domine, nobis fecisse videris,
«‹Judicio justo facta fuisse liquet.›
«Cumque calix magnus vinoque repletus adesset,
«Hausit et a fundo viscera tota tulit.
«Cumque calix saperet absumptus et ipse fuisset,
«Cetera perfecit ordine cuncta suo.
«Sed finem missae, cum cantor debuit, ‹Ite›,
«Dicere, conticuit, signa nec ulla dedit.
«Talibus obstupuit visis Gundulfus, et altis
1400«Vocibus exclamans, ‹Est›, ait, ‹estne dies?›
«Cui respondentes famuli dixere, volenti
«Surgere, ‹Sustineas; tempus adesse tuum
«‹Nondum cantavit gallus, qui tempora noctis
«‹Novit et assignat singula voce sua.
«‹Quamvis vellemus furari tempora, nobis
«‹Invitis gallus significaret ea.
«›Novit enim melius quam nos discrimina noctis,
«‹Pars quota transierit, pars quota restat adhuc.
«‹Committamus ei surgendi tempora noctis,
1410«‹Qui non dormitat sit vigil ille tuus.
«‹Nox est longa nimis, superest pars plurima nobis;
«‹Verte latus, dormi, non breve tempus habes.
«‹Nox hiemalis enim tribus est par longa diebus,
«‹Nec sub momento dissiluisse potest.
«‹Nos vigiles erimus, gallo mediante fideli,
«‹Qui quamvis vellet subticuisse nequit.›
«Gallus ad haec tacite gallinae dixit in aure,
«‹Obses ego vobis nec fidejussor ero.
«‹Ut poterit fiat, lex est quam tessera dictat;
1420«‹Qui jacet ille bibat, qui bibit ille luat.›
«Dum loqueretur ita, clarum jam mane fenestras
«Intrat, et ad rimas lux manifesta ruit.
«Jam Phoebus radios toto diffuderat orbe,
«Jam bobus junctis vertit arator humum.
«Gundulfus surgens et palmis pectora tundens,
«‹En,› ait, ‹en mallem mortuus esse modo!›
«Et nimis accelerans, strato femoralia linquens,
«Protinus ad stabulum sternere currit equum.
«Frenum cum sella transacta nocte bubulci
1430«Transtulerant, solito nec fuit illa loco.
«Insilit ille tamen, frenum redimente capistro,
«Nec redit ad patrem quo benedicat ei.
«Fortiter elisus cursu dum transvolat urbem
«Corruit in terram, largus aberrat equus.
«Institit ergo pedes, sed cum pervenit in urbem,
«Ordinibus factis serior hora fuit.
«Omnibus expletis praesul secesserat aris,
«Nec locus exstabat nec fuit hora super.
«Lectio tota fuit perlecta, legensque ‹Tu autem›,
1440«Dixerat, et pueri vox resonarat ‹Amen›,
«Quid faceret Gundulfus ad haec? medicina dolori
«Restabat nulla quam remeare domum.
«Ergo domum propere tristis multumque pudore
«Confusus rediit, flensque gemensque satis.
«Hinc pater inde parens cum tota prole parentum
«Gundulfum plangunt pectore, voce, manu.
«Confusi redeunt qui convenere parentes,
«In lacrimas etenim gaudia versa vident.
«Arguit hic vigiles, causatur et ille bibentes,
1450«Impetit hic gallum, damnat et ille merum.
«Talibus auditis nido gallina relicto
«Exiit et gallo talia verba refert.