CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Sententia regis pro Bernardo contra Dryanum

latín

Talibus auditis rex jussit adesse Dryanum;
Nec mora, jussus adest, infitiatur opus.
Sed quia de facto regi constabat, et ipsa
3850Res fuit indiciis certificata tribus,
Protulit edictum, vel consentire Dryanum,
Ut cum Bernardo dimidiaret opes,
Vel quod per triduum putei loca nota subiret,
Adjunctus tribus his cum quibus ante fuit.
In commune placet cunctis sententia regis,
Bernardoque satis res ita gesta placet.
Maluit ergo sua se dimidiare Dryanus,
Et servare simul pacta fidemque suam,
Quam se fortunae tali committere, totum
3860Quae sibi surriperet dimidiando nihil.
Dimidians igitur Bernardo cuncta, Dryanus
Tristis et invitus dimidiata dedit.
Nec minus ingrati nomenque notamque perennem
Incurrit facti conditione sui.
Ex tunc Bernardus fit dives, flente Dryano,
Quod sic perdiderat tanta, dolore gravi.
Taliter ecce luunt ingrati saepe, quod ipsi
Non reddunt digna praemia pro meritis.
Expedit idcirco melius quandoque dedisse
3870Corde libenti quam detinuisse manum.
Maxime pro meritis impendere praemia digna
Est pietatis opus et jubet ista Deus.
Non hominis labor aut opus usque moretur apud te
Mane, quod hinc non sit clamor in aure Dei.
Et nova lex dicit quod quilibet est bene dignus
Vir mercede sua, teste labore suo.
Ergo qui non dat, dum tempus postulat aut res,
Suscitat ipse sibi damna nociva nimis.
Cedat in exemplum cunctis viventibus ista
3880Burnelli vita, nam docet auctor ita.
Non quod verba sonant sed quicquid mystice signant,
Scrutetur lector caute quid ipsa velint.
Designare sibi poterit tunc forte videre
Plura pericla mali jure cavenda sibi.
Nam sunt nonnuli transcendere magna volentes,
Et nituntur ad hoc nocte dieque simul.
Qui dum magna petunt et semper ardua tendunt,
Saepe repente ruunt saepeque deficiunt.
Contra naturam vel sortem quaerere quicquam,
3890Nemo potest illud reddere vel facere;
Burnello teste, qui, dum quaesivit inepta,
Semper permansit quod prius ipse fuit.
Est igitur felix aliena pericula cautum
Quem faciunt, formant et ratione regi.
Plura loqui possem sed nolo scribere plura,
Sufficiant ista carmina tam modica.
Deprecor ergo pia prece, si quid lector in illis
Inveniat vitium vel ratione carens,
Corrigat ipse pie, me commendando Mariae
3900Felici Nato, quod roget omnis homo!

Explicit Speculum Stultorum.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Sententia galli.Speculum Stultorum — Simulatio fratris Fromundi. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Sententia regis pro Bernardo contra Dryanum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-sententia-regis-pro-bernardo--nigellus-de-longo-campo-55d9ee
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Sententia regis pro Bernardo contra Dryanum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-sententia-regis-pro-bernardo--nigellus-de-longo-campo-55d9ee.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.