«Numquid enim cervus, saliens in montibus altis,
«Supplicat atque petit qualia, stulte, petis?
«Si te majores, si te quoque nobiliores
190«Talia nulla rogant, tu quid, inepte, rogas?
«Nil lepus aut ursus, caper aut capra, damula, cervus,
«Causantur caudae de brevitate suae.
«Numquid es his melior, major vel sanctior unus?
«Et tamen his brevior quam tibi cauda manet.