Omnia vasa simul casu periere sub uno;
Rem fragilem potuit frangere causa levis.
Parta labore gravi leviter cecidere, dolorem
Perpetuum domino parturiendo suo.
Illa remanserunt tantum quae nulla fuerunt;
Nil nisi vasorum fragmina sola manent.
In tenues auras substantia tota recessit
860Deperiere simul spesque laborque suus.
Hinc queritur caudam Grimbaldo dimidiatam;
Hinc dolet expensas deperiisse suas.
Angit utrumque malum, misero satis esset et unum,
Acrius ille gemit quem duo damna gravant.
An labor an sumptus an cauda recisa dolori
Debeat esse magis, dinumerare nequit.
Nam labor est cassus, sumptus periere, recisam
Nemo potest caudam restituisse sibi.
Anxietas animi crescit stimulata dolore,
870Alternantque vices hinc dolor, inde pudor.
Plus tamen affligit pudor hunc, comitante dolore,
Quam faceret solus absque pudore dolor.
Totus in ore canum miser et miserabilis ille
Volvitur, et sola vix sibi vita manet.
Nec prius a misero se continuere molossi
Donec Fromundus vix cohiberet eos.
Frater Fromundus, fratrum de more suorum,
Non ferus, immo fera dissimulando diu;
Ut solet illius gentis genus illud iniquum,
880Vix etiam tandem tendere coepit eo.
Non tamen accelerans, nisi cum pulsatur ad ollam,
Ut solet, ad mensam ventre docente viam;
Sed pede spondaico gressu gradiens asinino,
Ut solet ad laudes nocte venire, venit
Extendensque manum, dicto benedicite, ha! ha!
Dixit, et amovit corripuitque canes.