CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Lamentatio Bicornis.

latín

«Heu mihi! quid feci? quis me furor egit iniquus?
«Quam nimis accelerans in mea damna fui?
«O quam perduros habet impatientia fines!
«Quamque solet praeceps exitus esse gravis!
«Vae mihi! vae miserae! vae nunquam non miserandae!
«Vae, cui nil nisi vae tempus in omne manet!
«Vae mihi quod cunctis ego nunc animantibus una
«Sum data ludibrio tempus in omne meum.
«Cur mihi cum cauda non est mea vita recisa,
470«Ut caput et cauda continuata forent?
«Cur non terra prius, cur non absorbuit unda
«Fluminis aut missis ignibus usta fui?
«Quaeque nimis praeceps, cur non mea fata secuta
«Montibus e summis praecipitata rui?
«Heu mihi! cur laquei circum mea guttura missi
«Vitam cum vitio non rapuere meo?
«Cur non mors subita vitam vel sonticus ille
«Morbus ademisset, qui vagus esse solet?
«Quid queror? una mihi superest medicina doloris,
480«Mors cita, quae sola solvere cuncta solet.
«Nec mora quin solvat, jam formidabilis aestas
«Imminet, exit hiems, vere vigente novo.
«Vivet in exemplum populis moritura Bicornis,
«Instruat ut stultos simplicitate sua.
«Discant praecipites et quos mora nulla retardat,
«Ne nimis accelerent in sua damna manus.
«Nil reputet modicum modico contenta voluptas,
«Res de postfacto quod fuit ante docet.
«Nec modicum quicquam reputet, si tempore quovis
490«Fortuito casu perdere possit idem.
«Cauda nocet capiti proprio prohibetque timeri
«Cornua, dum metuunt posteriora sequi.
«Quid queror incassum? mando tamen ista modernis
«Qui post me venient, haec duo verba legant:
«Dum superest, nihil est nihiloque minus quod habemus;
«Cedat, et est magnum quod fuit ante nihil.
«Nil mea cauda fuit, mihi dum conjuncta maneret,
«Maxima sed postquam desiit esse fuit.
«Perdere cum timeas, magnum reputare memento
500«Quicquid habes, modicum sit licet illud idem.
«Desierat tandem mentis stimulata Bicornis
«Anxietate gravi talia verba loqui.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Infortunium Burnelli.Speculum Stultorum — Narratio Arnoldi de filio presbyteri et pullo gallinae. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Lamentatio Bicornis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-lamentatio-bicornis--nigellus-de-longo-campo-f1dba0
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Lamentatio Bicornis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-lamentatio-bicornis--nigellus-de-longo-campo-f1dba0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.