CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Narratio Arnoldi de filio presbyteri et pullo gallinae.

latín

«Quam variis vicibus humanae res variantur,
«Non est res facilis dinumerasse mihi.
«Quam minima causa magnum discrimen oriri
«Possit, ab effectu res manifesta docet.
«Contigit Apuliae celebri res digna relatu,
«Tempore Willelmi principis hujus avi.
«Presbyter urbanus quidam, digressus ab urbe
«Longius, agrestem coepit habere casam;
«Cui bene temporibus cunctis sua rura colenti
1260«Multotiens segetum copia multa fuit.
«Fecerat et natos propria de conjuge, dici
«Conjux presbyteri si licet absque nota;
«Quorum Gundulfum quendam, quem vidimus ipsi
«Cum puer esset adhuc, contigit esse domi.
«Cumque foret frugum custos patris, ostia servans
«Consuevit virgam saepe tenere manu.
«Accidit ergo semel, pullis comitantibus ejus,
«Coppa quod intraret horrea, grana legens;
«Cumque suam matrem pulli sequerentur egentes,
1270«Ostia presserunt improbitate sua;
«Quos puer elata virga quam forte terebat
«Caedere praesumpsit atque fugare foras.
«Qui, quoniam turbatus erat, plus institit aequo,
«Transgressus verbis verberibusque modum.
«Ira furore minus modico distare videtur
«Cum nimis excedit in gravitate modum.
«Ira quid expediat dum non discernit, inique
«Plurima dispensat praecipitando gradum.
«Saepe levi jactu constat jactura perennis,
1280«Atque levi puncto pignora cara cadunt.
«Cumque puer virgam nimis exerceret in iram,
«Contigit ut pulli tibia fracta foret.
«Tibia fracta diu pullo pariterque parenti
«Tristitiae causa non mediocris erat.
«Hinc dolor inde pudor pullum stimulabat in iram,
«Ut cuperet puero reddere posse vicem.
«Tempore crescente caro consolidata recrevit,
«Obduxitque cutis vulnera veste nova.
«Ossa diu fracta iam dedidicere dolorem,
1290«Vulneris inflicti corde tenente notam.
«Vulneris exterius satis est obducta cicatrix;
«Cruda sed interius vulnera corda tenent.
«Jam proscripta diu proprias remeavit ad oras
«Tibia, sed facti mens memor exul agit.
«Pes graditur recte, femur est sine vulnere, sura
«Nil sapit elisum, tibia sana coit.
«Claudicat ast animus, pectus sine vulnere languet,
«Cor queritur, mens est ulcere plena gravi.
«Ultio suspensa, sine qua mens laesa quietis
1300«Nil habet, expectat pervigil ante fores.
«Nulla quies mentis laesae nullumque levamen,
«Dum suspensa manet ultio digna mali;
«Non capit ex tractu longo mens laesa levamen,
«Nil nisi vindicta pectora laesa levat.
«Non mergus stagnum, fugientem non lupus agnum,
«Turba canum leporem, vel fera capta fugam;
«Nec plus piscis aquam, nec avet plus nisus alaudam,
«Quam mens vindictam laesa videre citam.
«Sic quoque Gundulfi pullus cupiebat iniqui
1310«Sumere vindictam, si locus esset ei.
«Creverat in gallum sextum jam pullus in annum,
«Fungens defuncti patris honore sui.
«Creverat et multum jam jam Gundulfus in altum,
«Jamque suo patri substituendus erat.
«Jam nihil obstabat, jam nil deerat nisi solus
«Ordo sacerdotis nuper habendus ei.
«Praesul enim victus precibus meritisque beati
«Ruffini vota censuit esse rata,
«Constituitque diem quo sanctificatio tanta
1320«Debuit impendi more modoque loci.
«Sabbata Natalem Domini praeeuntia festum
«Terminus est positus, urbs Caraballa locus.
«Gundulfum provehi cupiunt gaudentque parentes,
«Jamque parant festis munera digna suis.
«Ante diem festum genialia festa parentes
«Ut faciant veniunt conveniuntque simul.
«Aula patet cunctis onerantque cibaria mensas
«Indulgentque nimis potibus atque cibis.
«Baccus adest festo, patulo diffusus in auro,
1330«Exhilarans populum sanctificansque locum.
«Nox aderat qua mane citus Gundulfus ad urbem
«Profecturus erat, sanctificandus ibi.
«Ad gallicantus primos iter arripiendum
«Esse volunt, aberat nam locus ille procul.
«Mandatur famulis tempus, praescribitur hora,
«Qua profecturus mane citandus erit;
«Scilicet ut studeant cantus audire priores
«Quos dederit gallus muntius ante diem;
«Sufficietque satis si tunc surrexerit ille,
1340«Nam nox longa nimis, nec grave restat iter.
«Gallus ut haec verba vigili percepit in aure
«Gaudet et exultat pectore, voce tacens.
«Tanta quidem super his fuit exultatio cordis,
«Ora quod a laude vix cohibere potest.
«Quodque praeoptabat multum differe tacendo
«Vocibus explosis accelerare parat.
«Quam dolor excludit immittunt gaudia vocem,
«Haec sua plectra monent, hic reticere jubet.
«Inter utrumque manens neutri consentit, utroque
1350«Vincitur, et vincit, voce tacente tamen.
«Jam nox tota fere fuerat consumpta bibendo,
«Cum jam fessa mero dant sua membra toro.
«Tempora nocturna studio delusa bibentum
«Nec bene distincta praeteriere cito.
«Nec mora potantum potuit noctem remorari,
«Quin non consueta lege ligaret eos.
«Affuit interea cantandi temporis hora,
«Sed cantor vocem supprimit atque sonum.
«Nox silit et cantor, poti siluere ministri,
1360«Pocula, nox, somnus quos vigilare vetant.
«Admiransque diu gallina silentia galli
«Et quod ab officio cederet ipse suo,
«Leniter accendens sponso suggessit in aure
«Quod jam transissent tempus et hora simul;
«Qui respondit ita, ‹Noli vexare, quiesce!
«‹Semper eris stulta; stulta, recede, precor!
«‹Vae cui stulta comes sociali foedere nupsit!
«‹Non erit illius absque dolore torus.›
«Nec minus illa tamen nimis importuna marito
1370«Institit, ut noctis tempora certa notet.
«Ille sed e contra tentans cohibere loquacem
«Porrigit inde preces, intonat inde minas.
«Illa tamen jurat, nisi tanta silentia solvat
«Ille, quod illa canet concutietque domum;
«Impatiensque morae raucas de gutture voces
«Promit quaque potest voce sonare sonat.
«Qua tamen audita quidam respondit eidem,
«‹Desine, Coppa, precor, nam nihil est quod agis.
«‹Quamvis gallina nocturno tempore cantet,
1380«‹Non ideo citius lux oriunda venit.›
«Nox ruit interea, domus ebrietate profunda
«Tota sepulta jacet, dormit et ipse vigil.
«Omnia somnus iners operit, Gundulfus et ipse
«Dormit et in somnis somnia grata videt.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Lamentatio Bicornis.Speculum Stultorum — Narratio Burnelli de ingratitudine praepositi civitatis. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Narratio Arnoldi de filio presbyteri et pullo gallinae.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-narratio-arnoldi-de-filio-pre--nigellus-de-longo-campo-75b567
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Narratio Arnoldi de filio presbyteri et pullo gallinae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-narratio-arnoldi-de-filio-pre--nigellus-de-longo-campo-75b567.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.