CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Narratio Burnelli de ingratitudine praepositi civitatis.

latín

«Est quoque quod timeo, quoniam de jure timere
«Debeo, nam modicum quid nocuisse potest.
«Urbis praepositus, fuerit nisi forte coactus,
«Non me suscipiet, congrua causa subest.
«Namque meo patri saccum summamque farinae
1810«Surripuit furto, res bene nota fuit.
«Rumor erat celebris, vicinia tota sciebat,
«Urbs est tota mihi testis, et ipse Deus.
«Condixere sibi nostri genitoris in aulam
«Tres pariter cives, tertius ille fuit.
«Nequiter et noctu venientes tollere plura
«Proposuere sibi si licuisset eis,
«Primus equum tulit, alter ovem, tulit ille farinam,
«Qui modo praepositus extat in urbe sua.
«Aggressique domum cum iam remeare pararent,
1820«Certantes subita dissiluisse fuga,
«Nescio sive pedum strepitu casuve molossi
«Exciti veniunt praepediuntque viam.
«Acceleransque pater praevenit eos, et in arcta
«Vincula conjecit compedibusque dedit.
«Mane quidem facto cives venere vocati,
«Hique quibus fuerant tradita jura fori.
«Carcere producti manibus pedibusque solutis
«Stabant, quisque suum turpe tenebat onus;
«Quos timor exsangues, quos et pudor ipse parentum
1830«Fecerat elingues immemoresque sui.
«Infitiando diu tandem coepere fateri,
«Quos tamen ante satis constitit esse reos.
«Crimina confessos populus decrevit iniquos
«In cruce suspendi, quam meruere sibi.
«Tota nocte cruces famuli funesque parabant,
«Debuit et mane quisque subire suam;
«Cum mihi quae mecum miseratio crevit ab alvo
«Suggessit, miseris ut misererer eis;
«Non tamen oblitus vulgi memorabile verbum,
1840«Quod solet ex tali conditione sequi
«Inter mille viros erit ille nocentior hostis,
«Quem te constiterit surripuisse cruci.
«Sed tamen his spretis tandem miseratio mentem
«Vicit et evicit me pietatis amor.
«Clavibus ergo patris clam sumptis clamque relatis
«Rem grandem feci quamque recordor adhuc.
«Carceris e fundo fures de nocte, solutis
«Compedibus, solus et sine teste tuli.
«Nam si forte nefas tantum sciretur in urbe,
1850«Protinus inflicta debita poena foret.
«Sicque recedentes nostro mediante labore
«Evasere simul verbera, verba, cruces;
«Quosque meis humeris, ne forsitan alter adesset
«Conscius, exposui trans vada transque vias.
«Tres simul atque semel ne quis remaneret eorum
«Impositos humeris longius ipse tuli.
«Nec, postquam ferre didici mala pondera, pondus
«Me memini tale tamque tulisse grave.
«Quisque satis per se fuerat grave pondus, in unum
1860«Quanto collecti plus nocuere mihi.
«Annis quingentis si vixero, ponderis hujus
«Prae gravitate mihi corpore pejor ero.
«Ponderis illius, quia me tulit inde deorsum,
«Quin memor existam non erit ulla dies.
«Malo tamen miseros nostro servasse labore
«Quam non servatos exposuisse cruci.
«Cumque vale facerent et fletibus ora rigarent,
«Talis prostrati vix valuere loqui.
«‹Ecce tui, domine Burnelle, per omnia servi
1870«‹Hic et in aeternum tres sumus ecce tui.
«‹Tu dare nos poteris, tu vendere tuque vocare
«‹Quo tibi cumque placet, et veniemus eo.
«‹Tu tribus his miseris veniam vitamque dedisti,
«‹Sed data non nostra sed tua semper erit.
«‹Nostrum quisque tibi servus remanebit in aevum,
«‹Tempore nec quovis desinet esse tuus.
«‹Jure tuus debit, tuus, immo tuissimus esse,
«‹Quem tu salvasti carcere, fune, cruce.
«‹Quemque tuis humeris dignatus es ipse magister
1880«‹Et dominus ferre, non erit ille tuus?
«‹Absit ut ille tuus non sit, qui nec suus esse
«‹Posset in aeternum, si tibi velle foret.
«‹Et si vita comes fuerit, nos retribuemus
«‹Hac tibi condignam pro vice jure vicem.
«‹Quam bene reddemus tanti benefacta laboris,
«‹Si dominus dederit posse referre vicem!
«‹Detque Deus nobis tempusque locumque, nec ante
«‹Quam tibi reddamus det potuisse mori.›
«Ista satis memini quoniam dixere ruentes
1890«Saepius in terram, ‹Tres sumus ecce tui!›
«Neve nefas patri populoque pateret et urbi,
«His ita dilapsis, mox ego vincla tuli.
«Et (mea culpa, miser, miser, et mea maxima culpa),
«Coelitus asserui singula rupta fore;
«Quodque Dei sanctus veniens Leonardus eorum
«Vincula solvisset quodque tulisset ea.
«Hinc igitur vereor ne vulgi verba secundum
«Praepositus reddat facta priora mihi,
«Proque bonis satagat mala reddere, meque prioris
1900«Ob causam meriti nolit habere parem.
«Non desperarem super his nec jure timerem,
«Conscius admissi criminis ipse sui,
«Insita si misero generosi sanguinis illi
«Naturae studio stilla vel una foret.
«Nam solet hoc proprium generosi sanguinis esse,
«Condignam meritis reddere velle vicem.
«Contra naturam niti moresque caninos
«Quam sit difficile dicere nemo potest.
«Stigmata naturae servilis conditionis
1910«Tollere nec medicus nec medicina potest.
«Semper ab effectu quae sit natura vel unde
«Venerit ostendit, nec latuisse potest.»

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Narratio Arnoldi de filio presbyteri et pullo gallinae.Speculum Stultorum — Narratio de tribus sororibus fatalibus. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Narratio Burnelli de ingratitudine praepositi civitatis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-narratio-burnelli-de-ingratit--nigellus-de-longo-campo-4fdc49
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Narratio Burnelli de ingratitudine praepositi civitatis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-narratio-burnelli-de-ingratit--nigellus-de-longo-campo-4fdc49.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.