«Ibant tres hominum curas relevare sorores,
«Quas nos fatales dicimus esse deas.
«Unus erat cultus tribus his eademque voluntas,
«Naturae vitiis ferre salutis opem.
«Et quod avara minus dederat vel prodiga multum,
«His emendandi plurima cura fuit.
«Dum graderentur ita casu reperere puellam
«Colle sub umbroso, quae Jove digna foret.
«Nam formosa nimis, generoso stemmate nata,
3290«Aequabat vultus nobilitate genus.
«Propter eam superi, superis si nota fuisset,
«Movissent magno praelia magna Jovi.
«Jupiter ipse polo quam virgine se caruisse
«Septenni spatio mallet et exul agi.
«Nil tribuisse magis potuit natura decoris,
«Si Styga jurasset vel Jove nata foret.
«Planctibus illa tamen tantis lacrimisque vacabat,
«Quod circumpositam saepe rigaret humum.
«Nunc faciem caedens, nunc palmis pectora tundens
3300«Non requiescebat unguibus ora secans.
«Hac igitur visa geminae voluere sorores
«Ferre salutis opem, si licuisset eis;
«Instabantque duae, dominam sociamque Togantes
«Ut saltem sineret mitius esse malum,
«Illa sed e contra vulta verbisque renitens
«Obstitit et surda pertulit aure preces.
«Sed ne sollicitas super his timidasque sorores
«Et quasi contemptas redderet inquit eis:
«‹Venimus, ut nostis, nos tres invisere mundum
3310«‹Ut ferremus opem, sed quibus esset opus.
«‹Non opus est isti, quia quam natura beavit
«‹In quantum potuit et quibus ausa fuit,
«‹Cui genus et speciem formae tribuit specialem,
«‹Ut sit utrumque nimis alterutrumque satis,
«‹Quae majora sibi vel quae meliora daremus
«‹Quam natura dedit officiosa satis?
«‹Muneribus, gemmis quibus est ditata vel uno
«‹Utatur, nostra non eget illa manu;
«‹Cui natura satis et sufficientia prestat
3320«‹Debet id et nobis et satis esse sibi.
«‹Forsitan auxilium si praestaremus eidem,
«‹Posset de facili deteriora pati,
«‹Obfuit augmentum multis, meliusque fuisset
«‹Vivere contentos simplicitate sua,
«‹Quaerere quam supra vires proprias aliena
«‹Et vetitis pariter illicitisque frui.
«‹Naturae studio quae non comitantur et usu
«‹Succumbunt leviter deficiuntque cito.
«‹Non patitur natura diu contraria jungi
3330«‹Nec sibi vim ferri; vult ratione regi.›
«Dixit, et abscendens flentem tristemque reliquit,
«Non immutato qui fuit ante statu.
«Cumque recedentes ferventior ureret aestus,
«Arctaretque nimis hinc calor, inde labor,
«Vicini nemoris umbras petiere, volentes
«Arentem gelido fonte levare sitim,
«Jam nemus attigerant, sed et ecce puella venusta
«Inque toro posita sola jacebat ibi;
«Quae cum numinibus assurgere laeta parasset
3340«Non potuit multa mole retenta pedum.
«Quod potuit fecit, sua brachia prona tetendit,
«Obtulit et lepide verba salutis eis,
«Edocuitque viam nemoris, qua parte serenus
«Fons erat et vivas parturiebat aquas.
«Addidit et dicens, ‹Irem comes ipsa libenter
«‹Vobiscum, sinerent si mea fata mihi.
«‹Sed pedis et femorum tum pondere tumque dolore
«‹Haero continuo corpore fixa toro.
«‹Huc ut obumbrarer alieno fulta ducatu
3350«‹Non proprio veni, sumque relicta mihi.›
«Talibus auditis geminae flevere sorores,
«Quaerentes dominam flectere flendo suam,
«Cumque minis flerent multumque diuque rogarent,
«Quatenus huic saltem redderet ipsa gradum,
«Ut pedibus niti propriis possetque reverti
«Sana, nec ulterius aegra tenere torum,
«Illa nihil mota sed nec miserata sorores
«Ibat, et exorsa taliter inquit eis:
«‹Ut decet et debet, multa pietate moveri
3360«‹Vos bene conspicio votaque vestra scio.
«‹Sunt pia sed justa non sunt, quapropter oportet
«‹Jure repellantur quae ratione carent.
«‹Virginis illius pro qua me sollicitastis
«‹Quae sit conditio cernite, quisve status.
«‹Pondere pressa pedum prohibetur figere gressum,
«‹Haeret et assiduo pondere mersa toro.
«‹In membris aliis viget et specialia dona,
«‹Si bene pensetis, insita multa manent.
«‹Hinc sensu mentis, hinc pollet acumine vocis,
3370«‹Moribus et studiis hinc vacat, inde viget.
«‹Gratia tanta sibi manuum concessa videtur,
«‹Quod vix aut nunquam possit habere parem.
«‹In tribus excellit, cum sit pulcherrima vultu,
«‹Pectore, voce, manu, sunt satis ista sibi.
«‹Sola decem possit satis exhibuisse puellis
«‹Ex manibus solis; sola quid ergo jacet?
«‹Non opus est igitur ditari munere nostro,
«‹Cui natura potens tot pretiosa dedit.
«‹Officio privata pedum si languet in uno,
3380«‹In tribus aut certe quatuor ipsa viget.›
«Talibus auditis lacrimas tenuere sorores,
«Restantemque sibi corripuere viam.
«Serior hora deas monet indulgere quieti,
«Alternaque vice nocte levare diem.
«Cumque forent positae, sese jam compositurae
«Urbis in introitu, quae prope forte fuit,
«Exiit in bivium ventrem purgare puella
«Rustica, nil reverens inverecunda deas.
«Vestibus elatis retro nimiumque rejectis,
3390«Poplite deflexo, curva resedit humi.
«Una manus foenum, panis tenet altera frustum,
«Utraque dat dominae debita pensa suae;
«Sed neque pro populo cessavit praetereunte,
«Nec propter posita numina sacra prope.
«Erubuere duae visum, vultumque tegentes
«Vestibus objectis arripuere fugam.
«Tertia subsistens revocansque duae fugientes,
«‹Ut quid,› ait, ‹fugitis? sistite, quaeso, gradum.
«‹Quaenam causa mali? num somnia vana videtis?
3400«‹Quod modo vidistis alter horizon erat,
«‹Non habuit melius quam quod nobis manifestum
«‹Fecit et ostendit simplicitate sua.
«‹Si natura potens miserae meliora dedisset,
«‹Non ita monstrasset cornua luna nova.
«‹Hic opus, hic opus est, non parcere, sed misereri
«‹Et festinando ferre levamen ei.
«‹Hic opus, hic opus est, ut diffundamus abunde,
«‹Et demus larga munera magna manu.
«‹Huic nihil omnino dives natura reliquit,
3410«‹Haec eget, his opus est ut faciamus opem.
«‹Ista sua nunquam virtute resurgeret; isti
«‹Est pietatis opus ferre salutis opem.
«‹Si cadat ista semel, non est qui sublevet illam
«‹Nec quicquam proprium quo relevetur habet,
«‹Pauper, inops, et egens, quam sic natura creavit
«‹Insita, quod miserae gratia nulla manet.
«‹Non quem fortuna, sed quem natura beavit
«‹Munere virtutum divitis omen habet.
«‹Contra naturam nihil inseruisse valemus
3420«‹Nec volumus, nisi quod de ratione licet.
«‹Intus et exterius sedem natura manebit
«‹Quae prius extiterat, sed status alter erit.
«‹Quodque nequit fieri, naturam degenerare
«‹Nolumus, injustas non decet esse deas.
«‹Res et opes adici possunt extraque liniri
«‹Naturae salva proprietate sua.
«‹Nos igitur, quibus est super his collata potestas,
«‹Demus abundanti munera magna manu,
«‹Divitias et opes, census, fundos et honores,
3430«‹Praedia montana, pascua, prata, greges.
«‹Urbis et istius dominam statuamus eandem,
«‹Ut nihil in nostro munere desit ei.›
«Haec mea multotiens genitrix narrare solebat,
«Cujus me certe non meminisse pudet.
«Talibus exemplis in religione frequenter
«Multa solent fieri quae ratione carent.
«Hic modus esse solet in religione, magister,
«Illud oportebit te quoque saepe pati.
«Illud ubique viget, haec sunt specialia multis,
3440«His praelatorum mos malus esse solet.
«Haec sunt quae faciunt inconvenientia multa,
«Et ne conveniant pastor ovesque gregis,
«Haec sunt quae pariunt in religione ruinas,
«Scandala, contemptum, schismata, damna, dolum.
«Cetera cum possit multis obnoxia virtus,
«Contemptum proprium dissimulare nequit.
«Nil gravius laedit mentem, nil altius urit,
«Quam cum virtutum munera spreta jacent.
«Cetera cum soleant etiam cum tempore labi,
3450«Hoc animum nunquam deseruisse solet.
«Vulneris hoc genus est quod per medicamina crescit,
«Et gravius tractu temporis ulcus habet.
«Aspidis hoc animo facit instillare venenum,
«Cui nihil antidotum praevaluisse potest.
«Contemptum proprium qui ferre potest patienter,
«Cetera de facili sustinuisse potest.
«Omnia cum soleat victrix patientia ferre,
«Victa sub hoc onere succubuisse solet.»