«An nescis vaccis quid contigit ecce duabus,
«Quas puer aspexi patris in aede mei?
«Altera Brunetta fuit, altera dicta Bicornis,
«Sed nigra Brunetta, flava Bicornis erat.
«Contigit has igitur hiemali tempore quondam
210«Nocte retardatas non rediisse domum.
«Per vada transibant limosa lutoque repleta,
«Pascua cum peterent cotidiana sibi;
«Utque solent vaccae, caudis de more lutosis,
«In pratis luteis procubuere toris.
«Nocte gelu subitum veniens terramque perurgens
«Contulit in solidum mollia cuncta prius.
«Duruit in lapidem quicquid fuit ante lutosum;
«Stagna, lacus, fontes, marmoris instar erant.
«Quas fovet innatas ligat arctius alveus undas,
220«Nec sinit elabi flumina more suo.
«Tot pontes quot aquae, liber nec ut ante negatus
«Transitus est per aquas, qua via plana patet.
«Haeserunt terrae cauda mediante juvencae,
«Arctius astringit terra lutosa lutum.
«Undique terra riget caudas retinente rigore,
«Surgere non poterant nec remeare domum.
«Mane revertente pariter voluere reverti,
«Sed prohibet glacies conglutinata solo.
«Plurima conatae, spem defrustrante labore,
230«Tandem lassatas continuere manus.
«Multa tamen querulae tacitoque dolore gementes
«Attentare student et variare vices.
«Sed nihil est quod agunt, propria virtute resolvi
«Non sinit objecta vis violenta sibi.