CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Novus ordo Burnelli factus de aliis ordinibus.

latín

«Talia dum mecum tacitus considero, vitam
«Nescio quam possim constituisse mihi.
«Tutius ergo puto nec non consultius esse
«Ut statuam leges ordinis ipse novi.
«Qui meus ordo meo nomen de nomine sumat,
«Nomen in aeternum vivat ut inde meum.
«Sic igitur fiet, de quolibet ordine sumam
2420«Quod melius fuerit commodiusque mihi.
«Ordine de Templi sumamus equos gradientes
«Leniter, ut lenis sit meus ordo mihi.
«Ut mihi mentiri liceat quocumque locorum
«Fratribus ex aliis hoc retinere volo.
«Ut feria sexta liceat mihi pinguibus uti,
«Haec Cluniacensis conferat ordo mihi.
«Fratribus ex albis satis est et sufficit illud
«Ut liceat braccis nocte carere meis.
«Grandimontanos in eo quod multa loquuntur
2430«Multum commendo, quod retinere volo.
«Carthusiae fratres in eo decerno sequendos
«Missa quod in mense sufficit una satis.
«Canonicos nigros carnes comedendo sequamur,
«Ne quid ab hypocrisi contrahat ordo meus.
«Praemonstratenses statuo de jure sequendos
«In molli tunica multiplicique toga.
«Ordine de reliquo placet ut persona secunda
«Foedere perpetuo sit mihi juncta comes.
«Hic fuit ordo prior et conditus in Paradiso;
2440«Hunc Deus instituit et benedixit ei.
«Hunc in perpetuum decrevimus esse tenendum,
«Cujus erat genitor cum genetrice mea;
«Et genus omne meum semper fuit ordinis hujus,
«Quo genus humanum deficiente cadet.
«Ordine de sacro velatarum mulierum
«Accipiam, zonam semper abesse meam;
«Cingula lata mihi non sunt bona, sed neque ventri
«Conveniunt grosso cingula stricta meo.
«Est et adhuc aliud in eis quod in ordine nostro
2450«Apponi volumus, cum locus aptus erit.
«Quid de Simplingham, quantum, vel qualia sumam,
«Nescio, nam nova res me dubitare facit.
«Hoc tamen ad praesens nulla ratione remittam,
«Namque necesse nimis fratribus esse reor,
«Quod nunquam nisi clam nulloque sciente sorori
«Cum quocunque suo fratre manere licet.
«Sunt etiam quaedam quae si non nunc meminisse
«Possumus ad praesens, postea tempus erit.
«Ergo nil restat nisi confirmatio sola
2460«Pontificis summi, quam dabit ipse libens.
«Nam qui justa petunt, nulla ratione repulsam
«A domino papa sustinuisse solent.
«Illuc ergo decet primo divertere, papam
«Et fratres humili sollicitare prece.»

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Narratio Galieni ut revocet asinum a stultitia sua.Speculum Stultorum — Planctus Bicornis. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Novus ordo Burnelli factus de aliis ordinibus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-novus-ordo-burnelli-factus-de--nigellus-de-longo-campo-3d78e9
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Novus ordo Burnelli factus de aliis ordinibus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-novus-ordo-burnelli-factus-de--nigellus-de-longo-campo-3d78e9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.