CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Inanis jactantia Burnelli.

latín

«Nomine Burnellus dicor,» respondit asellus,
«Notus ubique satis nomine reque simul.
«Principibus regni necnon et regibus ipsis
«Servio, servili conditione carens.
«Et pater et proavus regum de more ministri
«Semper erant et erunt tempus in omne suum.
«Regis in obsequium successi jure paterno,
«Indiget officio curia tota meo.
«Obvius ipse mihi si rex quandoque feratur,
800«Cedit, et incedo rege ferente locum.
«Est tamen una mihi multum contraria pestis,
«Rusticus immitis, exitiale malum.
«Semper enim stimulos gerit aut nodosa flagella,
«Aut graditur canibus cinctus utrumque latus,
«Huic pater exosus meus extitit atque parentes
«Deque meo genere quicquid in orbe fuit.
«Principis et procerum mores satis approbo, quorum
«Risus, verba, jocus dulcis, amica decens.
«Rex mihi dicit, ave! per eum dum transeo; vae! vae!
810«Furcifer ingeminat rusticus, orbis onus.
«Impetat hunc scabies, hunc cotidiana perurat,
«Ne possit vel eques ipse vel ire pedes.
«Faucibus insideat mala gutta caputque fatiget,
«Defluat et venter nocte dieque suus.
«Durus ei dominus longum succedat in aevum,
«Rixentur semper uxor et ipse simul.
«Hunc pedis a planta summotenus ore perurant
«Ulcera, quae scateant vermibus atque lue.
«Hunc ego commendo Sathanae, de stercore cujus
820«Dicitur esse satus, quod probat ipse satis.
«Hunc ego si possem totum delere per orbem,
«Nullus ei fieret urbe vel orbe locus.»

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Imprecatio Burnelli contra volentes sibi mala.Speculum Stultorum — Increpatio Galieni →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Inanis jactantia Burnelli.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-inanis-jactantia-burnelli--nigellus-de-longo-campo-242296
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Inanis jactantia Burnelli.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-inanis-jactantia-burnelli--nigellus-de-longo-campo-242296.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.