CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Evasio Dryani et ejus perfidia describitur.

latín

Quo facto Bernardus adest poscitque Dryanum
Ut firmata fide pacta tenere velit.
Quem quia mutata facie considerat, olim
Facta recordatur et sua pacta petit;
Et si non possit servare per omnia pactum,
Vel saltem pacti pars quota detur ei.
Ille sed e contra pactum negat huncque furoris
Arguit et canibus arcet ab aede sua;
Quoque magis cogat miserum reticere, minatur
3690Privandum capitis proprietate sui.
Obstupefactus ad hoc verbum Bernardus ab aula
Festinans digito comprimit ora suo;
Compertoque satis quod sit metuenda potestas,
Atque quod interdum divitis ira furor,
Tutius esse putat linguam cohibere, Dryanum
Quam de promisso sollicitare suo.
Nam cui sunt etiam suspecta silentia, certe
Verba magis fieri suspiciosa solent.
Divitis offensam non est incurrere tutum,
3700Cujus rara fides et metuendus amor.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Epitaphium fratris Fromundi.Speculum Stultorum — Imprecatio Burnelli contra volentes sibi mala. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Evasio Dryani et ejus perfidia describitur.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-evasio-dryani-et-ejus-perfidi--nigellus-de-longo-campo-db5c72
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Evasio Dryani et ejus perfidia describitur.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-evasio-dryani-et-ejus-perfidi--nigellus-de-longo-campo-db5c72.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.