«Fratribus exemplum frater Fromundus in aevum
«Hunc titulum vivo cepit ab hoste suo;
«Quem celer et sapiens stultum tardumque parabat
«Fallere praeveniens ipse fefellit eum.
«Sic tardus celerem, sic sic stultus sapientem
«In saltu celeri desipuisse dedit.
«Sic fraus fraude perit, sic ars deluditur arte,
«Sic dolus et fraudes praemia digna ferunt.
«Saltum Fromundi fratres memorentur iniqui,
1110«Par sit ut a simili nota figura mali.»
His igitur gestis patrias Burnellus ad oras
Festinat celeri corpore, mente, pede.
Sed quia pauper erat, expensa deficiente,
Mendicando suum saepe retardat iter.
Saepe suos casus secum memorando retractat,
Dixerat et dudum quid Galienus ei,
Quoque magis pensat propriae discrimina sortis
Se magis accusat, sic sibi saepe loquens:
«Non sum Burnellus sapiens, sed iners et asellus
1120«Semper, et in primis stultus hebesque nimis;
«Stultus ego natus sum, stultus et ante creatus,
«Quamque diu fuero non nisi stultus ero;
«Stultus et ipse pater meus et stultissima mater,
«Dat natura mihi desipuisse mea.
«Quod natura dedit, quod tractu temporis haesit,
«Haeret et est remanens, nec removetur idem.
«Vah! quid ego? quis ego? qualis? quantumque pudendus?
«Si bene perpendam, nescio quid sit ego.
«En ego consumpsi pariter sum corpore sumptus,
1130«Cumque labore meo tempus et ipse meum.
«Jamque satis senui nec adhuc nisi desipuisse
«Me fateor facto, res facit ipsa fidem.
«In sene sensus hebes multum solet esse pudori;
«Ni sensus sapiant, est pudor esse senem.
«Vertitur in risus juvenum delira senectus,
«Nec redimunt damnum tempora lapsa suum;
«Quantumcunque senex sapiat, tamen ecce juventus
«Semper delirum somniat esse senem.
«Et si deliret quisquam pariterque senescat,
1140«Judicio juvenum nil nisi stultus erit.
«Hoc habet innatum multis comitata senectus,
«Quo plus desipiat plus sapuisse putat.
«Nosse satis potui verbis vultuque magistri
«Quam mea vota forent a ratione procul.
«Ha! quotiens voluit ea quae nocitura putabat
«Dissuadere mihi, si licuisset ei.
«Sed furor infelix et mens mea caeca futuri
«Sprevit et irrisit utile quodque magis.
«Et quid erit propriam cum mane revertar in urbem,
1150«Non demutata conditione mea?
«Error posterior pejor quandoque priore
«Esse solet; vereor posteriora mea.
«Nonne revertentem praeses populusque videbit?
«Nonne meos casus curia tota sciet?
«Diceturque mihi, ‹Qualis discessit ab urbe,
«‹Ecce reversus adest nil novitatis habens!›
«Ista quidem dici possent, si quod modo non est,
«Integra cauda foret ut fuit ante mihi.
«Ergo quid inspecto tanto discrimine dicent?
1160«Num poterunt risus continuisse suos?
«Risus ero populis, risus totius et urbis,
«Risus erit magno cauda recisa foro.
«Si non ante fuit populi Burnellus in ore,
«Tunc erit, et digito quisque notabit eum.
«Quosque loqui prohibit claustri censura, tacentes
«Clamabunt digito, ‹cauda recisa fuit.›
«Sicque loquax digitus redimendo silentia verbi
«Monstrabit signis dedecus omne meum.
«Mille tibi tollent caudam totidemque remittent,
1170«Nec tamen accrescet vel semel una tibi.
«Mille tibi vicibus noviter plantata resurget
«Crescere quam faciet officiosa manus.
«Si de tot vicibus posses, Burnelle, vel unam
«Surripuisse tibi, quantus et ipse fores!
«Est melius quod non redeam mutilatus in urbem,
«Donec prisca tegam crimina sorte nova.
«Corpus adhuc sanum superest patiensque laborum,
«Nondum centenus sum nisi fallor ego.
«Sum levis et fortis nec adhuc virtute solutus,
1180«Sensus hebes studiis exacuendus erit.
«Pervigiles studii longa de nocte labores
«Et caput et corpus hoc bene ferre potest.
«Restat et annorum numerus de jure legendus
«Plurimus, usque patri comparer ipse meo.
«Nec sub veste levi tenuis tenere diaeta
«Me poterit certe nec revocare domum.
«Non mihi virga gravis puerorum more nocebit;
«A puero didici multa flagella pati.
«Pes vagus a studii non me revocabit amore,
1190«Qui magis accrescit ex gravitate mea.
«Aetatis gravitas mihi de levitate cavebit,
«Alleviabit onus consuetudo frequens.
«Nec pudor annorum, quamvis puerilia discam
«Jam senior, coget deseruisse scholas.
«Non timor impediet vel desperatio, coeptis
«Quo minus insistam nocte dieque meis.
«Utque nihil timeam labor improbus omnia vincet,
«Et Deus audaces ipse juvare solet.
«Parisius veniam studioque vacando decenni
1200«Artibus insistam; non remorabor iter.
«Postea Boloniam Domino ducente revertar,
«Legales apices conciliare mihi.
«Pagina divina necnon decreta laborum
«Finis erunt, fuerit si mihi vita comes.
«Sicque, meum nomen alio praeeunte, Magister
«Burnellus dicar nomine reque simul.
«Si quis Burnellum non addens forte Magistrum
«Dixerit, ille mihi publicus hostis erit.
«Nominis ergo mei fama praeeunte celebri,
1210«Subsequar orator publicus, absque pari.
«Obvius adveniet populo comitante senatus;
«Plebs ruet et dicet, ‹Ecce Magister adest!›
«Praesulis et fratrum concors sententia nostro
«Se volet auxilio consilioque regi.
«Illud erit stabile quod nos statuemus in urbe,
«Verba sed et nostra legis ad instar erunt.
«Quod minus in cauda, quod et aequo majus in aure
«Tunc fuerit, redimet nomen honore suo.
«Majus erit lucrum nostrum quam damna fuerunt;
1220«Gloria finalis crimina cuncta teget.»