CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — De regibus.

latín

«Rursus si regum mores vitamque revolvam,
2560«Quid nisi majoris causa doloris erunt?
«Quorum vita dolor, quorum dominatio dura,
«Quorum verba velut ventus et aura levis.
«Cumque creatus homo sit ad instar imaginis ejus,
«Qui dedit ex nihilo cuncta creata fore,
«Pluris habent homine reges animantia terrae,
«Et genus humanum vilius esse putant.
«In cruce suspendi pro sumpta carne ferarum
«Quam plures faciunt saepe dolore gravi,
«Quid gravius Siculi possent statuisse tyranni
2570«Quam pro morte ferae quod moriatur homo?
«Qui sic regna regunt, qui sic sine remige regnant,
«Vix regum tantum nomina sola tenent.
«Quamvis regna sua sibi sint subjecta, tributa
«Dent populi, trepidet terra timore suo,
«Non tamen hi regnant, quoniam regnare timeri
«Non est aut dura lege ligare suos.
«Quos non rectores sed raptores bene dici
«Constat, et ex facto nomen habere suo.
«Quorum nulla fides, et qui confidit in ipsis
2580«Errat et arbitrio desipit ipse meo.
«Quorum fictus amor, quorum via nulla fidelis,
«Quorum lingua dolo plena, cruore manus.
«In quorum manibus crebro tractantur iniqua,
«Dextera muneribus esse referta solet.
«Munera respiciunt, quae dum venerantur abesse
«Justitiam faciunt judiciumque procul.
«Quicquid enim faciunt vel dicunt vel meditantur,
«Si bene discutias, omnia munus olent.
«Quodnisi praecedat comitetur sive sequatur,
2590«Ut vaccam vitulus, non procul immo prope,
«Nil habitus, nil ordo tibi, nec opinio vitae,
«Quilibet aut titulus plusve minusve dabit.
«Munera conturbant reges rursusque serenant,
«Munera dant pacem, munera bella parant.
«Munera pontifices subvertunt, munera reges,
«Munera jus statuunt destituuntque simul.
«Munera stultorum linguas dant esse disertas,
«Munera cum clamant cetera quaeque tacent.
«Munera pervertunt leges, decreta refellunt,
2600«Evacuantque patrum jura rigore suo.
«Munera palpare faciunt delicta potentum,
«Utque magis vigeant facta nefanda tegunt.
«Munera – sed taceo, ne forte tegenda revelem –
«In manibus sanctis esse reperta solent.
«Munera declarant quidnam meditantur avari,
«Quidve velit fieri mens maculosa viri.
«Munera quid valeant sedes pastore vacantes,
«Credere si fas est, saepe docere solent.
«Munera dulce malum, virus insanabile sanis
2610«Mentibus, aegrotis mortis imago recens.
«Munera semper habent aliquid portantia vocem,
«Verborumque vices ore tacente gerunt.
«Munera judicii libram moderantur et ipsam
«Protinus inflectunt, quo data pensa trahunt.
«Munera mortifero dant pocula plena veneno,
«Excaecant oculos praecipitantque gradus.
«Omnia vincit amor, sed amorem munera vincunt,
«Quod siquis dubitet, ponderet haec et eum.
«Munera virtutum suffocant germina, sanctos
2620«Irritant, reprobos mortis ad ima trahunt.
«Munera corrumpunt mores pariuntque recepta
«Damna pudicitiae, dona cupita procis.
«Munera pontifices extollunt, munera reges,
«Munera dant apices exhilarantque duces.
«Munera suffodiunt turres montesque coaequant
«Vallibus et pariunt absque cruore necem.
«Munera praecedunt, quoties mala multa sequuntur,
«Munera cum veniunt proxima causa subest.
«Munera si cessent, cessabunt jurgia, lites,
2630«Mars cadet et Veneris nullus amicus erit.
«Munera si cessent, sine sanguine tempore pacis,
«Quod nunquam potuit, Roma subacta ruet.
«Munera si cessent, primatum pallia multo
«Constabunt levius et meliore foro.
«Munera si cessent, abbatum cornua longa
«Ponderis et pretii jure minoris erunt.
«Munera si cessent, regis revocatus ab aula
«Monachus in claustrum limina sacra teret,
«Munera si cessent, grex cum pastore quiescet,
2640«Junctus et amborum spiritus unus erit.
«Munera si cessent, Deus in cellas Cluniaci
«Forte revertetur et remanebit ibi.
«Munera si cessent, Judam cum Simone clerus
«Tollet et e medio coget abire sui.
«Munera si cessent, miseris mortalibus ultra
«Clamor nec luctus nec dolor ullus erit.
«Munera si cessent, pariter cum Simone Judas
«Decidet et loculos perdet uterque suos.
«Munera subversum faciunt de rege tyrannum,
2650«Convertuntque suas in sua membra manus.
«Plebs sine doctrina, populus sine lege, cruentis
«Moribus, accelerat pronus in omne nefas.
«Gens gravis esuriens carnem sitiensque cruorem
«Armat inarmatas ad scelus omne manus.
«Ille timor Domini, reges qui terruit olim
«Et populos, periit nomine reque simul.
«Quid Dominum loqueris? Deus est post terga relictus.
«Non opus est alio, sit sibi quisque Deus.
«Regis ad exemplum populus lascivit ineptus,
2660«Vervecisque pedes sors facit una pares.
«Ecce tot et tantas patiuntur secula strages,
«Posteriorque dies deteriora parit.
«Nec superest redimat neque qui salvos faciat nos,
«Sed sperata salus funditus omnis abest.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — De pastoribus spiritualibus.Speculum Stultorum — De remuneratione facta Bernardo per simiam, leonem, et serpentem. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — De regibus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-de-regibus--nigellus-de-longo-campo-672abb
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — De regibus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-de-regibus--nigellus-de-longo-campo-672abb.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.