«Non alios igitur super his nisi temporis hujus
«Pontifices sacros auguror esse reos.
«Qui se pastores legemque tenere fatentur,
«Nec tamen haec faciunt quae facienda docent.
«Qui potius fures quam pastores vocitari
2670«Teste Deo debent, de quibus illud ait:
«Advenient multi pseudo falsique prophetae,
«Et satagent multos fallere fraude sua.
«Qui, quamvis veniant ovium sub veste, rapaces
«Sanguinis hos avidos noveris esse lupos.
«A pascendo grege, non depascendo merentur
«Pastores ovium nomen habere suum.
«Nomen ab officio sumptum vertere seorsum,
«Ut non pastores sint gregis, immo lupi.
«Tres sunt praecipue prope qui versantur ovile,
2680«Quorum quisque gregi proximus esse student;
«Primus enim pastor est, mercenarius alter,
«Tertius insidians dicitur esse lupus.
«Primus oves gratis pascit, mercede secundus,
«Tertius ut perdat diripiatque gregem.
«Pastores igitur, quia gratis nulla ministrant,
«Nil sibi cum primo proprietatis habent.
«Et quoniam pascunt mercedis amore, secundi
«Officio similes sors facit esse pares.
«Nil sibi cum primo, sed habent conjuncta secundo
2690«Plurima, de reliquo quaestio nulla manet.
«Ergo lupis similes comedunt cum sanguine carnes,
«Matris et ex utero viscera rapta vorant.
«More lupi veniunt pastores temporis hujus,
«Morte gregem primum perdere quisque suum.
«Quodque vident fragile frangunt, quod debile spernunt,
«Quod crassum comedunt, quod leve proiciunt.
«Lac gregis et lanam querunt misereque subactas
«Undique dispersas depopulantur oves.
«Nec satis istud eis, quod depraedantur ovile
2700«Disperguntque gregem diripiuntque sibi,
«Sit nisi quem sitiunt calidum sorbere cruorem
«Inque gregis jugulum mittere posse manum.
«Qualiter introeant pastores temporis hujus
«In caulas ovium, quo duce, quaque via;
«Ingressi quid agant et quam studiose ministrent
«In grege suscepto, non mihi, crede foro –
«Pastorum vitam si discutiamus ad unguem,
«Plurima quae faciunt plena ruboris erunt.
«In specula positi, qua circumquaque videri
2710«Seque videre valent, lumina clausa tenent.
«Sanguinis et carnis curam non despicientes,
«Solliciti curant seque suosque simul.
«Quem sibi praecipue deberent praeposuisse
«Vix valet extremo delituisse loco.
«Uritur alget eget sitit esurit ulcere plenus,
«Qui dedit, unde suam cuique levare famem.
«Praesulis ad mensam tot fercula, totque ferentes,
«Tot vini cyati, tot sine lege scyphi;
«Totque domus domini, tot circumquaque ministri,
2720«Tot stantes pueri, totque meando vagi;
«Tot juvenes compti variisque modis redimiti,
«Totque senes docti gesta priora loqui;
«Et quasi castrorum regum statione soluta,
«Discurrunt acies, corpore, mente, leves.
«Dumque bibit dominus, quidam sua brachia tendit,
«Atque genu flexo pronus adorat eum.
«Splendida tota domus, duplici radiante metallo,
«In quibus offertur hostia sacra Deo.
«Sed quae pontificis sunt usibus appropriata
2730«Non sunt de vili materiaque rudi.
«Non norunt recte partiri, qui statuerunt
«Aurea pontifici, stagnea vasa Deo.
«Praesul in argento totus discumbit et auro,
«Vix quoque fictilibus utitur aula Dei.
«Ecclesias vacuas, altaria nuda, crucesque
«Detractis spoliis stare videre potes.
«Regia pontificis sublimibus alta columnis,
«Intus et exterius marmore fulta, nitet.
«Tot sunt pontifici tunicae, tot pallia, cappae,
2740«Ipse quod ignoret nec numerare queat.
«Praesulis e digitis gemmarum pendet et auri
«Septem divitibus quod satis esset opum.
«Praesul amat marcam plus quam distinguere Marcum,
«Plus et amat lucrum quam sapuisse Lucam.
«Sic hodie, sic cras sibi credita non data certe
«Dispensant, Domino dissimulante diu.
«Qualiter atque quibus curam credant animarum,
«(Quod magis est aliis omnibus) ecce patet.
«Ante puer patrem primum matremque vocare
2750«Quam sciat aut possit stare vel ire pedes,
«Suscipit ecclesiae claves animasque regendas,
«In cunis positus dummodo vagit adhuc.
«Quid dicet Petrus cum me Robekinus ad astra
«Aut Wileminus aget duxque comesque meus?
«Petro, non puero, claves Deus ecclesiarum
«Tradidit atque suas jussit habere vices.
«In manibus, Domine, Robekini vel Wilemini
«Ne me tradideris, sit tibi cura mei.
«Sed neque me tradam, quamvis mihi forte, quod absit,
2760«Praesul vim faciat exagitetque diu.
«Tristis ob hanc causam prius appellabo, Petrumque,
«Ejus et haeredem solus adibo pedes.
«Cum nutrice sua Romam Robekinus adibit,
«Quem nova sive vetus sportula tecta feret.
«Missus et in peram veniet Wileminus in urbem,
«Curia Romana tota videbit eum.
«Nec vacuis manibus aderunt nec ventre soluto,
«Sed quasi parturiens et prope tempus agens.
«Accedent propius venientque videre sepulchrum,
2770«Quod semper vacuum permanet atque capax.
«Quod deest aetati tenerae supplebit eorum
«Gratia, consortes quos habuere viae.
«Praestabunt annos pater et paedagogus eisdem,
«Quotquot opus fuerit, si tamen esset opus.
«Qui dedit ecclesias numquid non contulit annos
«Et mores, quales talibus esse decet?
«A simili reliquum potuit qui contulit unum,
«Jure pari licuit illud et illud ei.
«Impuberes pueros pastores ecclesiarum
2780«Vidimus effectos pontificesve sacros.
«Sic dixit quidam de quodam pontificando,
«Cum princeps regni sollicitaret eum,
«‹Est puer, et nondum discernere possumus utrum
«‹Foemina vel mas sit, et modo praesul erit!›
«Talibus est hodie cleri populique potestas
«Atque domus Domini cura regenda data.
«Talibus ecclesia Christi suffulta columnis
«Decidet, ante suam praejugulata diem.
«Si quaeris quid agat festinus praesul in urbe,
2790«Assumptis canibus in nemus ire parat,
«Aut ut aves avibus capiat vel piscibus hamum
«Mittat et esocem hinc trahat inde lupum.
«Ardea visa fuit fluviali proxima ripae,
«Jactet ut ancipitrem praesul ab urbe ruit.
«Silvarum saltus plusquam loca sancta frequentat,
«Latratusque canum canone pluris habet.
«Plus cane percusso dolet anxius aut ave laesa
«Quam si decedat clericus unus ei.
«Saepe dies tota causis cedit sine causa,
2800«Officiisque sacris sufficit hora brevis.
«Litibus impensa brevis est quaevis mora longa,
«Hora brevis Domini taedia magna parit.
«Acrius insistit lepori canis, irrequietus
«Donec et officium compleat ipse suum,
«Quam sua persolvant, cum tempus et hora requirit,
«Pontifices nostri debita pensa Deo.
«Qui si pro Domino paterentur, quod patiuntur
«Propter res viles deliciasque breves,
«Nullus eos dubitet vivos, in carne manentes,
2810«Esse Dei sanctos martyribusque pares.
«Nec tamen ista pati pudet hos aut poenitet horum
«Quamvis saepe gravet sustinuisse jugum.
«Nam Deus illorum, pro quo patiuntur ad horam
«Haec mala, pro meritis praemia digna dabit.