CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — De ordine Praemonstratensi.

latín

«Praemonstratenses rursus qui vestibus albis
«Induti veniunt simplicitate placent.
«His color unus adest niveo candore refulgens,
2290«Hos semper simplex vestis ovina tegit.
«Omnibus abjectis duris pro mollibus uti
«Vestibus ad praesens hoc statuere modo.
«Vellere partito, quod colli nuda tegebat,
«In proprios usus constituere suos.
«Ne caro luxuriet, vervecis vellere crispo
«Corpora castigant asperitate gravi.
«Damna tamen lini, lana redimente suavi,
«Ordine cogente sustinuisse decet.
«Ordinis austerus rigor est, quia carnibus uti
2300«Hos in conventu tempus in omne vetat.
«Dispensando tamen sacer ordo salubribus usus
«Consiliis super his alleviavit onus,
«Pinguia concedens quae sunt affinia carni,
«Sic tamen ut nunquam sit manifesta caro.
«Bellum cum carne, pacem cum pinguibus esse,
«Pacis amatores hoc statuere modo,
«Carnis honestatem sic conservare volentes,
«Ne contra carnem lex inhonesta foret.
«Si foret exclusa penitus caro, carnis honestas
2310«Laesam se posset de ratione queri.
«Si foret in totum sine conditione recepta,
«Saepe daret causam materiamque mali.
«Unde nec admissa penitus nec tota repulsa
«Exulat, in patria menstrua facta sua.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — De ordine Grandimontis.Speculum Stultorum — De pastoribus spiritualibus. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — De ordine Praemonstratensi.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-de-ordine-praemonstratensi--nigellus-de-longo-campo-e1a953
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — De ordine Praemonstratensi.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-de-ordine-praemonstratensi--nigellus-de-longo-campo-e1a953.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.