«Grandimontanam vitam cum veste professus
«Si fuero, vereor asperiora pati.
«Hi cum nil habeant nec se patiantur habere,
«Ex nihilo semper sufficienter habent.
«Abdita claustra colunt et nulla silentla servant,
«Nescit signa manus, libera lingua manet.
«Non fundos nec agros nec pascua lata requirunt,
2190«Nec facit ad saccos annua lana decem;
«Vellera nec triplici positu distinguere norunt,
«Idem saccus habet pectora, colla, latus.
«Non macerant nudas assumpto vellere pelles,
«Nec faciunt pingues in nemus ire sues.
«Non mare conscendunt ratibus quo retia laxent
«Piscibus, aut hamis insidiantur eis.
«Qualia vel quando comedunt, si lauta diaeta
«Vel tenuis sit eis, non mihi scire licet.
«Si pluit e coelo semper quod habent quasi manna,
2200«Quid plus praestaret area lata sibi?
«Si vivunt ut homo nec sunt velut angelus ipsi,
«A studiis hominum cur prohibentur ita?
«Et si sunt homines mortales conditione,
«Cur non humana vivere lege licet?
«Quod fit in occulto raro sine suspicione
«Esse potest homini, sit licet absque nota.
«Si satagant corpus carnemque domare rebellem,
«Commodius facerent et meliore modo.
«Non reprehendo tamen super his nec judico quemquam,
2210«Servus enim domino statque caditque suo.
«Litibus et causis variis fora publica vexant,
«Et teritur longo tempore causa brevis.
«Sumptibus insistunt nil proprietatis habentes,
«Fitque trilustralis causa sepulta diu.
«In duo divisi multumque diuque laborant,
«Atque supervacuis sumptibus usque vacant.
«Nam vice conversa laico dictante, sacerdos
«Exhibet officii vota sacrata sui.
«Motus ob hanc causam mons est Romamque profectus,
2220«Sed nec ibi meruit sumere causa modum.
«Plurima fuderunt, sed mons est pinguis et uber
«Qui de lacte suo cuncta ministrat eis.
«Et quem nullus arat, serit, aut metit, ordine miro
«Pullulat ad votum quicquid habere volunt.
«Ergo quid est quod homo, qui vivit ut angelus intus,
«Pulsatur totiens exteriore foro?