CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — De remuneratione facta Bernardo per simiam, leonem, et serpentem.

latín

Cumque die quarto silvam Bernardus adisset,
Burnello dominum more sequente suum,
En leo deposita solita feritate, ferinis
Carnibus oblatis, annuit ore, pede.
Sicque vicem meritis referens gratesque rependens,
Et quacumque potest parte juvare juvans,
De grege cervorum quod pinguius esse putabat
Abstulit et domino contulit ipse suo.
Vertice submisso nec dum remeante leone
3710Venit et in dorso simia ligna tulit,
Lignorumque struem positam prope quam prius ipse
Fecerat ex sicco, praemia monstrat ei,
Quam sibi tollendam se collegisse revelat
Nutibus et signis officiosa suis.
Nec semel aut iterum fuit hoc iterare, sed omni
Quo Bernardus adest constituere die.
Haec duo cotidie, carnes et ligna parata,
In nemus adveniens accipiebat ibi.
Sed neque serpenti labor est impensus inanis,
3720Munere qui modico maxima dona dedit;
Nam semel accedens supplex similisque volenti,
Si posset, grates voce referre sua
Faucibus inclusam gemmam dimisit ab ore,
Imposuitque manu suscipientis eam.
Neve moram faciens faceret collata minoris
Ponderis et pretii dona timore sui,
Protinus effugiens doni dantisque favorem
Auget, et obtentu fit fuga grata suo.
Cujus enim non est praesentia grata videnti,
3730Dona parum sapiunt et sua verba minus.
Talia Bernardus cernens sensumque ferarum
Factaque dinumerans hinc stupet, inde probat,
Carnes, ligna, lapis, quae dant leo, simia, serpens,
Moribus ingenuas praedicat esse feras.
Bestia pro meritis dum praemia digna rependit,
Arguit ingratos immemoresque boni.
Quod bene Bernardus, male respondente Dryano
Pro meritis tantis, se didicisse probat.
Munere dotatus tanto Bernardus ad urbem
3740Festinat, laeto corde juvante pedem;
Atque sui lapidis vires cognoscere quaerens
Artifices lapidum sollicitare studet.
Sed lapis ignotus, nec in urbe repertus eadem
Antea, scire negant insita dona sibi.
Quem tamen aeris egens tandem distraxit, et auri
Pondere pro triplici fecit abesse sibi.
Cumque domum rediens vellet numerare monetam,
Quam retinere magis quam numerare juvat,
Quem modo vendiderat lapidem, pretiumque tenebat,
3750Impositum loculis comperit esse suis.
Quem retinere volens timuit, quia principis illum
Emerat eunuchus, vir bene notus ei.
Unde celer veniens, simulans errore retentum,
Reddidit emptori fida timore manus.
Vix Bernardus erat intra sua tecta receptus,
Cum lapis in loculis ecce reversus adest.
Reddidit eunucho rursus velut ante relatum,
Sed redeunte domum rursus et ipse redit.
Jamque reversus erat totiens totiensque relatus,
3760Et vice conversa res variata fuit,
Quod murmur populi regis pervenit ad aures
Et rumor lapidis se referentis ita.
Qui novitate rei ductus praecepit adesse
Non lapidem solum sed simul hunc et eos.
Partibus accitis mixtus cum divite pauper
Intrat, et ingressus atria lata replet.
Sub damno capitis, sub conditionis et urbis,
Subque fide Christi, quaque tenentur ei,
Rex jubet ut si quis factum factique tenorem
3770Noverit, impune dicat et absque metu;
Quae sit causa latens, quanam ratione lapillum
Collatum totiens, nil retinere queat;
Unde sit allatus vel qua regione repertus,
Quod sit ei nomen, gloria si qua latet.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — De regibus.Speculum Stultorum — De silentio Burnelli. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — De remuneratione facta Bernardo per simiam, leonem, et serpentem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-de-remuneratione-facta-bernar--nigellus-de-longo-campo-5a1e34
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — De remuneratione facta Bernardo per simiam, leonem, et serpentem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-de-remuneratione-facta-bernar--nigellus-de-longo-campo-5a1e34.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.