Talia dicenti jam jamque redire volenti
Rusticus adveniens obvius inquit ei:
«Parisius quae causa tibi, Burnelle, petendi?
1940«An docuisse venis? an didicisse tibi?»
Nomine Parisius statim Burnellus adepto
Vertit iter, retinens nomen in ore suo.
Quod ne perdat item casu studiove loquendi,
Accidat et rursum sicut et ante sibi,
Nil omnino loqui statuit ter quinque diebus
Excepto solo nomine Parisius;
Quicquid contingat, quicunque salutet euntem,
Nil respondebit, sed quasi mutus erit.