Talia Burnellus secum meditatus ab urbe
Parisius statuit mane referre pedem.
Erge vale facto sociis et flentibus illis
Omnibus exit, abit, acceleratque gradum.
Montis in ascensu positus, post terga relictam
Parisium cernens, obstupefactus ait:
«Sancta Maria, Deus, crux Christi, me benedicat!
1920«Hac in valle situs quis locus esse potest?
«Haec est Roma, puto, magnis circumdata muris!
«Urbs ita turrita quid nisi Roma foret?
«Atque quid esse potest aliud quam Mons Jovis iste?
«Sancta Maria Deus! est ita Roma prope?
«Urbs in qua studui, cujus modo nomen ab ore
«Fugit et a corde, vae mihi talis erat?
«Ergo domum repetens patri matrique roganti
«Quonam profitear me studuisse loco?
«Me fore trutannum, me nil didicisse parentes
1930«Dicent et sumptus deperiisse suos.
«Ergo revertar ego, nomen quod nescio discam,
«Ne rudis in patria praedicer esse mea.
«Non nihil illud erit, cum nomina certa locorum
«Dixero, confirmans me tenuisse scholas;
«Et si nesciero vel nomina sola referre,
«Quicquid ego dicam credere nemo volet.»