CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — De Nigris Monachis.

latín

«Esse Niger Monachus si forte velim Cluniaci
«Ova fabasque nigras cum sale saepe dabunt.
«Surgere me facient media de nocte, volentem
2080«Amplius in calido membra fovere toro.
«Quodque magis nollem, vellent me psallere sursum
«Et geminare meos in diapente tonos.
«Vox est rauca nimis, quamvis sit et ipsa sonora,
«Pectus et obstrusum tussis anhela gravat.
«Psallere si nolim, facient me ferre lucernam,
«Debita reddentes praemia mane mihi.
«Multotiens carnes et pinguia saepe vorarem
«In feria sexta, nam licet illud ibi.
«Pellicias portant et plura recondita servant,
2090«Quae non sunt sociis omnia nota suis.
«Sed neque sunt dominis abbatibus omnia nota,
«Quamvis vel cupiant praecipiantque satis.
«Quod si contingat stabilita silentia solvi,
«Corripient verbis verberibusque simul;
«Et si percutiam, vino stimulante vel ira,
«Me gravibus culpis carceribusque dabunt.
«Qui nisi claustrali multumque diuque labore
«Expertis tribuunt exteriora loca.
«Non amor abbatis ibi nec cognatio quaevis
2100«Contra claustrales obtinuisse potest.
«Ordinis aut morum nunquam dispendia quisquam
«Fratribus ex nigris sustinuisse valet.
«Non vendunt vel emunt sua praedia vel prioratus;
«Omnia sed gratis distribuuntur ibi.
«Cellarum numerus quem damno dedecorique
«Esse putant multi commoda multa parit.
«Si quam de membris nebulam contingit oriri,
«Hanc caput absorbet nobilitate sua.
«Quamque semel culpam vindex sententia punit,
2110«Ulterius cuiquam non licet inde loqui.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — De Nigris Canonicis.Speculum Stultorum — De ordine Carthusiae. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — De Nigris Monachis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-de-nigris-monachis--nigellus-de-longo-campo-9ad7c8
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — De Nigris Monachis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-de-nigris-monachis--nigellus-de-longo-campo-9ad7c8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.