«Quid si Carthusiam me convertendo revertar?
«Pellibus et tunicis pluribus utar ibi.
«Cella mihi dabitur quam solam solus habebo,
2230«Nemo mihi socius, nemo minister erit.
«Solus enim psallam solusque cibaria sumam,
«Et sine luce meum solus adibo torum.
«Semper solus ero cella retinente trimembri,
«In qua continuo pes meus alter erit.
«Semper erunt praesto, pulmento conficiendo,
«In cella propria ligna, legumen, aqua.
«Visere me veniet prior ordinis, atque frequenter
«Panis erit calidi portio magna mihi.
«His ovium, pecorum, nemoris terraeque feracis,
2240«Vivere qua possunt, portio certa datur.
«Interior vestis, quam lana caprina ministrat,
«Carnem castigat asperitate sua.
«Qualibet hebdomada ter pane cibantur et unda;
«Non comedunt pisces, sit nisi festa dies.
«Et semel in mense vel bis de jure venire
«Ad missam poterunt, si vacat atque volunt.
«Contenti propriis, nec divitibus nec egenis
«Esse volunt oneri, cras, hodie, nec heri.
«Non licet augere numerum pecorum vel agrorum,
2250«Taxatur certo canone quicquid habent.
«Carnis in aeternum cuncti prohibentur ab esu,
«Praeter eum si quem tabida lepra tenet.
«Ad fora non veniunt, quo litem lite resolvant,
«Nec populi vanum depopulantur Ave.
«Hospitis adventu gaudent mutantque diaetam,
«Dant quod habent hilari pectore, voce, manu.