CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — De Nigris Canonicis.

latín

«Est et item vita Nigrorum Canonicorum
«Judicio populi digna decensque Deo.
«Mollibus induti non spernunt pinguibus uti,
2260«Inque refectorio carnibus, absque mero.
«Quid caro peccavit plus quam faba, pisa, legumen,
«Ne possit comedi conditione pari?
«Quem nos causamur non est in carne reatus,
«Sed comedente male nec cohibente gulam.
«Causa datur vino, debetur culpa bibenti,
«Cum caput aut membra cetera mane dolent.
«Ne pariat psalmus vel lectio taedia longa,
«In psallendo tenent inque legendo modum.
«Nec nituntur ad hoc ut vocibus immoderatis
2270«Ardua praevaleant rumpere tecta domus.
«Candida sed pura, subtili stamine texta,
«Mundis munda, placet linea vestis eis.
«Vestis honesta quidem, quae nec cum carne rebelli
«Aut cute bella gerat asperitate sui;
«Exteriora tamen clauduntur scemate nigro,
«Ut color alternus aptior esse queat.
«Lumina ne laedat albedo nigredo repugnat
«Inque timore nigro gaudia candor habet.
«Sic arcus coeli gemino splendore refulget,
2280«Sic pilus est pardo candidus atque niger;
«Pallia cornici dat penna subalbida nigrae,
«Candida sic picas et nigra penna tegit.
«Si vestis bicolor carnem sine corde colorat,
«Mens erit absque nota, veste tenente notam,
«Quid refert quales veniant in veste colores,
«Si mens unicolor interiora regat?

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — De monialibus.Speculum Stultorum — De Nigris Monachis. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — De Nigris Canonicis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-de-nigris-canonicis--nigellus-de-longo-campo-9b6ea2
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — De Nigris Canonicis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-de-nigris-canonicis--nigellus-de-longo-campo-9b6ea2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.