CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — De monialibus.

latín

«Est et adhuc ordo velatarum mulierum,
«Quas etiam nonnas dicimus esse sacras;
«Qui de virginibus viduisque coactus in unum
«Ordo satis notus pluribus esse solet.
«Horas canonicas solito de more frequentant,
«Solventes pensum nocte dieque suum.
«Vocibus altisonis adeo modulamine dulci
«Cantant, sirenes quod cecinisse putes.
«Corpore serpentes, sirenes voce, dracones
2380«Pectore, Susanna smigmate, corde Paris.
«Sed tamen illud habent, unum quod cuncta refellit,
«Ante Deum lacrimas quae sine lege fluunt.
«His Dominum placant semper veniamque merentur,
«His sua cuncta lavant crimina, quicquid agunt.
«Omnibus aure tenus licet his nutrire capillos
«Sed non ulterius, regula namque vetat.
«Utuntur niveis agni de corpore sumptis
«Pellibus intonsis, pallia nigra gerunt.
«Hae caput abscondunt omnes sub tegmine nigro,
2390«Sub tunicis nigris candida membra latent.
«Cingula nulla ferunt sed nec femoralibus uti
«Consuetudo fuit, nescio si modo sit.
«Nunquam rixantur, nisi cum locus exigit aut res,
«Sed neque percutiunt, sit nisi causa gravis.
«Harum sunt quaedam steriles, quaedam parientes,
«Virgineoque tamen nomine cuncta tegunt.
«Quae pastoralis baculi donatur honore,
«Illa quidem melius fertiliusque parit.
«Vix etiam quaevis sterilis reperitur in illis,
2400«Donec eis aetas talia posse negat.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — De Laicis.Speculum Stultorum — De Nigris Canonicis. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — De monialibus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-de-monialibus--nigellus-de-longo-campo-132df7
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — De monialibus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-de-monialibus--nigellus-de-longo-campo-132df7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.