CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — De Laicis.

latín

«Sed quid de laicis dicam? Si publica quaedam
«Dixero quae didici, publicus hostis ero.
«Nuper cum profugus fugerem festinus ab urbe,
«Bernardum fugiens, verbera saeva timens,
«Abdita quaerebam loca, quae non posset adire
«Ille meus dominus, rusticus ille miser.
«Qui me quaerebat per devia quaeque locorum,
2880«Cum canibus multis multa minando mihi;
«Jurabatque satis quod si possem reperiri
«Illud iter luerem tempus in omne meum,
«Quodque fugam dorso mihi scriberet esse legendam
«Taliter, ut nunquam non meminisse foret.
«Me quoque stertentem laetus quandoque putabat
«Admota propius prendere posse manu.
«Sed celer exiliens Bernardum pone sequentem
«Ridebam dominum conscius ipse meum.
«Saepe supinatum per posteriora coegi,
2890«Calce repercussum, stertere more meo.
«Aestus erat, lassusque fui voluique sub umbra
«Ilicis optato membra fovere toro.
«Carmina quae nuper me composuisse juvabat
«Scribere conabar tutus ab hoste meo.
«Et locus et tempus, studio nimis apta, volentem
«Scribere cogebant improbitate sua.
«Venter erat plenus, pes lassus, pagina prompta
«Excerptura nova carmina digna nota.
«Cumque manus calamum ferrumque teneret acutum
2900«Exciperetque novos pellis ovina tonos,
«Nescio quem prope me ramos super ilicis altae
«Audio garritum percipioque sonum.
«Nec mora, tanta locum volucrum vaga turba replevit,
«Silva quod, ampla prius, tunc tamen arcta foret.
«Intonat omne nemus, volucrum dispersa per auras
«Vox abit in coelum concutiendo solum.
«Ipse mihi timui coepique timendo coactus
«Dicere, ‹Quid sibi vult hoc novitatis opus?›
«Terreor aspectu; nec mirum; tum quia notus
2910«Non erat ille locus, tum quia solus eram,
«Auribus erectis et fixo corpore toto
«Prostratus jacui murmuris absque sono.
«Pectora tundebam tacitus veniamque precabar
«Voto non verbo, supplice corde meo.
«Pene timore gravi ventrem sine ventre resolvi
«Contigit, et dubito ne sit et an sit ita.
«Namque graves venti tempestatesque morosae
«Imbribus exiguis delituisse solent.
«Murmure sedato tenuere silentia tandem,
2920«Et quotquot fuerant conticuere simul.
«Agminis in medio, tota reticente caterva,
«Surrexit solus corvus, adorsus ita.»

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — De Hospitalariis.Speculum Stultorum — De monialibus. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — De Laicis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-de-laicis--nigellus-de-longo-campo-a6ffd5
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — De Laicis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-de-laicis--nigellus-de-longo-campo-a6ffd5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.