«Nobile corpus habes, non sit tibi cauda pudori;
«Nam si cauda brevis, est tibi grande caput.
«Non brevis est adeo quod non aliis breviorem
«Esse liquet, satis est ergo remissa tibi.
«Quod minus est caudae capitis supplebis honore;
200«Non decet ut fiant illud et illa pares.
«In titulo caudae Francorum rex Lodovicus
«Non tibi praecellit pontificesve sui.
«Firmiter ergo tene quod habes, quia conditionem
«De facili posses damnificare tuam.