CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — De Abbatibus et prioribus.

latín

«Quodque magis miror, abbates atque priores
«Conventusque sacri, quos suus ordo ligat,
«Canone posthabito, quem sunt servare professi,
«Quemque patres sancti constituere sibi,
«Ecce retro redeunt sorbentque quod evomuerunt,
2820«Ut canis ad vomitum susque reversa lutum.
«Exterius faciem praetendunt religionis,
«Interiusque gerunt pectora plena dolo.
«Qui duce Bernardo gradiuntur vel Benedicto,
«Aut Augustini sub leviore jugo,
«Omnes sunt fures, quocunque charactere sancto
«Signati veniant magnificentque Deum.
«Ne credas verbis, ne credas vestibus albis,
«Vix etenim factis est adhibenda fides.
«Quorum voc lenis vox Jacob creditur esse,
2830«Cetera sunt Esau brachia, colla, manus.
«Rursus in Aegyptum quem deseruere reversi,
«Dulce sibi reputant a Pharaone premi.
«Carnis ad illecebras nullo retinente ruentes
«In foveam mortis carne trahente cadunt.
«Invidiae stimulis vexantur et ambitionis
«Aestibus assiduis, praecipueque tribus;
«Primus ut ascendant labor est, sequiturque parentum
«Indiscretus amor, cura quiete carens.
«Hac omnes ardent, hac omnes febre laborant,
2840«Haec tenet imperium, postpositura Deum.
«Hinc ut opes habeant summa virtute laborant,
«Possideantque brevi tempore parta diu.
«Olim paupertas rebusque carere caducis
«Religiosorum gloria magna fuit.
«Nunc nisi possideant, animarum damna suarum,
«Res et opes magnas, pascua, prata, greges,
«Esse putant miseri, quia mundo pauper haberi
«Inter eos hodie creditur esse nefas.
«Pauper erat Christus, quem sic imitando sequuntur
2850«Pauperis ut sine re nomen habere queant.
«Sicque volunt dici quod nolunt esse, putantes
«Omnis cernentem fallere posse Deum.
«Omnibus abjectis inopis vestigia Christi
«Verbis non factis se statuere sequi.
«Spreverunt mundum, sed tali conditione
«Ut semel abjectus semper adesse queat.
«Ne quid eis desit spreverunt omnia; felix
«Quisquis, ut ipse metat plurima, pauca serit.
«Cum lupus ex habitu non est suspectus ovili,
2860«Dentis ab effectu quo timeatur habet.
«Simpliciter graditur vulpis vultuque modesto
«Et nihil in facie suspicionis habet,
«Corde sed astuto vincens animalia multa
«Semper in insidiis tota dolosa manet.
«Quo magis ascendit, coelo vicinior alto
«Ancipiter, praedam fortius inde capit.
«Fortius ut feriat aries retrocedit, et ictus
«Suscipit obstipo vertice datque simul.
«Sic faciunt hodie, quos mundus religiosos
2870«Aestimat et sanctos praedicat esse viros.
«De quibus ad praesens, quamvis mihi multa supersint,
«Plura loqui timeo, ne reprehendar ego.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Consolatio GalieniSpeculum Stultorum — De Albis Monachis. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — De Abbatibus et prioribus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-de-abbatibus-et-prioribus--nigellus-de-longo-campo-68ef4b
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — De Abbatibus et prioribus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-de-abbatibus-et-prioribus--nigellus-de-longo-campo-68ef4b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.