CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — De Albis Monachis.

latín

«Si fuero Monachus Albus, generalia dura
«Et pulmenta duo sed bene cocta dabunt.
«Hoc odiunt quod ego sine fine fideliter odi,
«Scilicet ut prope se rusticus arva colat.
«Agrorum cupidi nunquam metas sibi poni
«Vicinis vellent, pestis iniqua, suis.
«Lac lanamque greges ovium pecorumque ministrant
«Quod satis est, quamvis nil satis esse putent.
«Paucis contenti non cessant quaerere magna,
2120«Et cum possideant omnia semper egent.
«Otia sectari non me patientur ibidem,
«Sed bene me pascent in novitate mea.
«Omnibus injungunt operas, ne desidiosus
«Aut quandoque vacans inveniatur ibi.
«Sabbata rara colunt, male respondente coquina;
«Est ibi virga frequens atque diaeta gravis.
«Non comedunt carnes, nisi cum permiserit abbas
«Praepositusve loci de pietate sua.
«Et quia quadrupedum prohibet sua regula carnes,
2130«Nec sinit his vesci pro gravitate sui,
«Quae volat aut currit cupiunt carnem bipedalem,
«Non quia sit melior sed quia rara magis.
«Cum tamen illud agunt, testis vicinia fumi
«Non erit aut facti conscia facta sui.
«Carnibus absumptis vestigia nulla videbis,
«Ne clament, her her, ossa sepulta jacent.
«Tres etiam tunicas de jure duasque cucullas
«Omnes accipiunt et scapulare breve.
«Taedia de nocte femoralia nulla jacenti
2140«In lecto facient; sit procul iste timor.
«Nescia braccarum genitalia membra deorsum
«Nocte dieque simul libera semper erunt.
«Ergo quid facerem, veniens si ventus ab Austro
«Nudaret subito posteriora mea?
«Qua facie tantum quis sustinuisse pudorem
«Possit et ad claustrum postea ferre pedem?
«Quod si contingat mea nuda pudenda videri,
«Nunquam de reliquo Monachus Albus ero.
«Dispensare tamen mecum poterunt et oportet,
2150«Ne pila quam porto sit manifesta foro.
«Nonne pusillorum vitari scandala debent?
«Ergo meum certe, namque pusillus ego.
«Membra pudenda magis, magis est texisse necesse,
«Atque minus dignis major habendus honos.
«Est in fratre suo sua vel texisse pudenda
«Vel detexisse; qui tegit, ille sapit.
«Tu tibi quod non vis fieri ne feceris ulli,
«Quod cupis ut faciat quis tibi, fac et ei.
«Frater ab effectu non solo nomine dici
2160«Frater habet, sine re nomen inane tenet.
«Sunt etiam multi quos falso nomine fratres
«Dicimus, et scimus hostibus esse pares.
«Fratribus in falsis quia multa pericula Paulus
«Passus erat, scriptis inserit ista suis.
«Plurima falsorum sunt vera pericula fratrum,
«Et venit a falsis fratribus omne malum.
«Quisque sibi caveat a fratre suo, nec in illo
«Ponere praesumat spemque fidemque sibi.
«Rara fides fratrum, quia, cum sit quisque fidelis,
2170«Se probat infidum, dum caret ipse fide.
«Frater carnalis nec non et spiritualis
«Fallitur, et fratrem fallit uterque suum.
«Si tibi contingat fratrem reperire fidelem,
«Sit tibi pars animae dimidiumque tuae.
«Nam tot sunt ficti, tot fures, totque ferales,
«Quod jam mundus eos dinumerare nequit.
«Qui sunt in claustro tanquam Sathan in Paradiso,
«In quo constat eum juris habere nihil.
«Talia me terrent, dum religionis ad arcem
2180«Tendo, nec attendo quove vel unde ruo.
«Forsitan et vanus timor est, vanoque moveri
«Multotiens hominum corda timore solent.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — De Abbatibus et prioribus.Speculum Stultorum — De asino qui voluit caudam suam longiorem fieri. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — De Albis Monachis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-de-albis-monachis--nigellus-de-longo-campo-0e0d99
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — De Albis Monachis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-de-albis-monachis--nigellus-de-longo-campo-0e0d99.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.